Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (71) of 389 > >|
12371PARS PRIMA. haſce proprietates conjungere poſſit cum facultate cogitandi,
volendique
.
156. Nec vero illud reponi poteſt, argumentum potiſſimum
11Nihil amitti, a-
miſſo
argumen-
to
eorum, qui
a
compoſi tione
partium
dedu-
cunt
incapaci-
tatem
cogitatio-
nis
.
ad evincendum, materiam cogitare non poſſe, deduci ab ex-
tenſione
, &
partium compoſitione, quibus ſublatis, omne id
fundamentum
prorſus corruere, &
ad materialiſmum fterni
viam
.
Nam ego ſane non video, quid argumenti peti poſſit
ab
extenſione, &
partium compoſitione pro incapacitate co-
gitandi
, &
volendi. Senſibilitas, præcipua corporum, &
materiæ
proprietas, quæ ipſam adeo a ſpiritibus diſcriminat,
non
ab extenſione continua, &
compoſitione partium pendet,
uti
vidimus, ſed ab impenetrabilitate, quæ ipſa proprietas ab
extenſione
continua, &
compoſitione non pendet. Sunt,
qui
adhibent hoc argumentum ad excludendam capacitatem
cogitandi
a materia, deſumptum a compoſitione partium:
ſi
materia
cogitaret;
ſingulæ ejus partes deberent ſingulas cogita-
tionis
partes habere, adeoque nulla pars objectum percipe-
ret
;
cum nulla haberet eam perceptionis partem, quam ha-
bet
altera.
Id argumentum in mea Theoria amittitur; at
id
ipſum, meo quidem judicio, vim nullam habet.
Nam
poffet
aliquis refpondere, cogitationem totam indiviſibilem
exiſtere
in tota maſſa materiæ, quæ certa partium diſpoſitione
ſit
prædita, uti anima rationalis per tam multos Philoſophos,
ut
ut indiviſibilis, in omni corpore, vel faltem in parte cor-
poris
aliqua diviſibili exiſtit, &
ad ejuſmodi præſentiam præ-
ſtandam
certa indiget diſpoſitione partium ipſius corporis, qua
ſemel
læſa per vulnus, ipſa non poteſt ultra ibi eſſe;
atque
ut
viventis corporei, ſive animalis rationalis natura, &
de-
terminatio
habetur per materiam diviſibilem, &
certo modo
conſtructam
, una cum anima indiviſibili;
ita ibi per indiviſi-
bilem
cogitationem inhærentem diviſibili materiæ natura, &

denominatio
cogitantis haberetur.
Unde aperte conſtat eo ar-
gumento
amiſſo, nihil omnino amitti, quod jure dolendum
ſit
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index