Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1vt plurimum tranſeunt in calcem. Norim­

bergenſis è fodina extractus dureſcit, cum
reliqua eius genera potiùs frangantur.
Eſt &
lapis marmori natura ſimilis, quippe quòd
ſectilis ſit, ſed coloris cinerei, & mollitiei
incredibilis, vnde ferra, non ſecus ac li­
gnum ſecatur ad opera.
Copia eius in regio­
ne Veneta.
Sed ob coloris obſcuritatem, &
quia nitorem non admittit ad ſilicem refer­
ri poteſt.
Propria enim omni ſilici ſunt, ſqua­
moſum eſſe, nec leue perfectè, vt marmori
nitor, & quòd ſecari poſſit.
Huic autem la­
pidi pars vna ex vtroque deeſt: non nitet,
ideò marmor non eſt: ſquamis caret, ideò
non eſt ſilex.
Silex & eius
differentiæ.
Marmor ſe­
ctile.
Saxa ſex
generum.
Cæterorum lapidum nomen vnum ſaxum
ſit, genera autem ſex: a proprietate vnum
vt magnetis ſumptum: à viribus, vt calamo­
chus: à colore, vt amochryſos: pictura vt
alabandicus: forma vt trochites: ignium, vel
aquarum reſiſtentiæ nobilitate, vt magneſia.
Igitur à primo genere incipiemus.
Magnetis
genera.
Magnes, ſeu lapis Herculeus duorum aut
trium generum eſſe videtur: nam ex eo fer­
rugineum eſt, & candidum: & quod candi­
dum, eſt diſtinctum leuibus, ac tenuibus fer­
rugineis venis, quòd tamen fermè vndequa­
que eſt leue.
Ferruginei generis magnes
duas habet primò vires, nullis fermè ſecu­
lis incognitas: trahit enim ferrum, & illitum
magnete.
ferrum aliud trahit ferum, adeò vt
quandoque contigerit magnetem quinque aut
etiam plures annulos perpetua ſucceſſione tra­
here Poſt ætatem illam vetuſtiſſimam Ariſto­
telis æuo, ſi quid Alberto credendum eſt, in­
notuit magnetis duo eſſe genera, alterum
quod ferrum ad Boream dirigit, reliquum
autem quod ad Auſtrum.
Hoc autem modo
res ſe habet.
Affricatur magneti ferrum te­
nue in cuſpide, inde ſuſpenditur in æquili­
brio, tum circumuoluitur ferrum ſpontè, ſi­
cut cuſpis Boream, aut Auſtrum reſpiciat.
Iam ergo hæc quatuor nota antiquo fuêre
tempore.
Sed & illud cognitum eſt Alberti
ætate Magnetis eſſe genus quod vocant
Theamedem, adnatum ipſi Magneti, quòd
abigat ferrum.
Sed & illud, quòd à ferro
etiam Magnes trahitur, quodque virtus
eius corpora penetrat, vt interpoſita tabula
etiam ferrum ad ſe alliciat.
Ergo plurima,
vt mos eſt, iamdiu fuêre cognita, quæ non
panci noſtro tempore inuenta exiſtimauêre:
nam pyxidis nauticæ rationem cuidam Fla­
uio tribuunt, quam conſtat cognitam ſal­
tem ante Alberti Magni ætatem.
Eius enim
ille meminit non tamen Ariſtoteli pyxidis
vſum notum fuiſſe crediderim.
Aut quòd
fetrum ad Boream dirigat, cùm Galenus &
Alexander Aphrodiſrenſis, qui nullum, naturæ

miraculum tametſi leue prętermiſerunt, harum
rerum adeò admirabilium & vtilium haud
meminerint.
Conſtat etiam tempore Roma­
norum hæc fuiſſe ignota, tot naufragiis ob
hanc cauſam illis ſubeuntibus: vnde non
ſemel attritæ vires, dum aduerſus Pœnos
dimicant, & Octauij claſſis diſiecta ad­
uerſus Sex.
Pompeium. Ergo iam vires de­
nuò ferruginei magnetis aggrediamur, in­
de rationes explicemus, initio ab experi­
mento facto.
Magnes igitur ferrum trahit,
trahit & chalybem.
Refert & Hieronymus
Fracaſtoreus vidiſſe quòd argentum traheret:
generaliter autem argentum haud quaquam
trahit.
Cauſa cur ferrum trahat eſt, quo­
niam illius eſt pabulum: nam ( vt dixi ) la­
pides viuunt: ob id etiam optimè in ſcobe
ferri ſeruatur.
Quid mirum eſt igitur cha­
lybem, in quo maxima pars ferrum eſt,
trahi?
Sed & ferrum ſi à magnete tangatur
priùs faciliùs trahitur: argentum verò vel
ferri aliquid continuit, vel genus erat aliud
magnetis, de quo, vt mihi incognita, ver­
ba facere non decreui.
Attamen hoc no­
ſtris ſatisfacit principiis, argentum & re­
liqua metalla à valido lapide ſi ferri quic­
quam contineant, trahi poſſe.
Nec ex om­
ni parte magnes trahit, ſed vbi cortice
tenui eſt, magiſque vna parte quàm alia,
ferrúmque nitidum potius quàm rubigine
obſitum: Nec, vt fabulantur, allio, cæ­
piſve impeditur, multò minus adamante:
niſi forſan adeò leuiter, vt in minimis ſo­
lùm ac debilibus depræhendatur, in reliquis
autem ſenſum effugiat.
Ferrum verò quod
cum lapide confricatum fuerit, non ſolùm
celeriùs trahitur à magnete, ſed & aliud
ferrum facilius ad ſe trahit, quàm ipſe la­
pis.
Videtur enim vis magnetis à ferro ro­
borari: nam in ſuperficie ferri tenuiores la­
pidis partes hærentes ferrum ad ſe alliciunt.
Sed & ferrum magnum fruſtum magnetis
modicam partem vice verſa trahit ad ſe,
eóque magis ſi ferrum à magnete, & ma­
gnes à ferro contacta ſint.
Hoc ideò con­
tingit, quoniam ferrum magnes, vt pa­
bulum deſiderat: qui cùm illud ad ſe tra­
here nequeat, ad ipſum mutata vice fer­
tur.
Duas habet partes ex aduerſo poſitas
hic lapis: alteram quæ iacet ad meridiem,
alteram ad Boream.
Cùm verò eruitur, vim
eandem ſeruat, vt quemadmodum anima­
lia, ad ſitum proprium & naturalem ſpon­
tè redeant.
Cùm verò ob grauitatem ne­
queat ſeipſum mouere, ferro affricatum
mouet illud in æquilibrio poſitum ob faci­
litatem: & etiam quoniam principium eſt
quoddam naturale.
Nihil ſeipſum mouere.
Ergo cùm duæ ſint partes, ferrum quod a
Boreali tangitur, cuſpidem illam ad Bo­
ream dirigit: quòd ſi Auſtralem contigant,
ad Auſtrum etiam impellitur, non ad Bo­
ream.
Falſum eſt igitur, vt in noſtris la­
pidibus luce clarius ſpectare licet, Hercu­
leum lapidem ferrum ſemper ad Boream
dirigere, quandoquidem pars illius ſit non
parua in ſingulis fruſtis, quæ non minus
ferrum dirigat ad Auſtrum, quàm notiſſi­
ma illa ad Boream.
Quò fit vt ſerò videan­
tur vires eius homines animaduertiſſe.
Sed
nec ad vnguem diriguntur partes ad Bo­
ream, Auſtrumve, ſed ſingulæ ad locum
quinque partibus cœli diſtantem.
Quò ſit,

vt in horologiis non eadem ſit linea ſuper
quam ferrum quieſcere debet in pyxide, &
meridie, vbi vmbræ ſignificant horas:
nam linea pyxidis, ſi horologium perfectum
ſit, paululum ad Orientem inflectitur à linea
meridiei.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index