Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 355 > >|
164[Figure 64]
Quare minor erit ſuperior ſectio ſemicir­
culo, in qua S T, (nam Q S T, ſemicir­
culus est, nunc autem interſectus eſt ab
horizonte A C; itaque Q S, diſparens erit)
eleuato ipſo Sole) demonſtrat propoſi­
tionem ſecundam nimirum Sole ſupra
horizontem eleuato, ambitum Iridis
eſſe minorem circuli portionem, ſiue
ſemicirculo minorem.
ſit igitur in fi­
gura ſuperiori, quam textui congruen­
tem
reſtituimus, linea A C, horizon­
talis, ſupra quam Sol ſit eleuatus in
circulo altitudinis in loco G, axis au­
rem coni, quem reflexè faciunt ſit
G K ω P. alia igitur omnia, quæ ſupra exiſtente in ortu aſtro oſtenſa ſunt, hic
pariter oſtendi poſſunt, ſcilicet Iridem fieri tantum per lineas proportiona­
les, & æquales lineis G M, M K, quia Iris videri nequit, niſi in tali, ac deter­
minata reflexione, & angulo, vt initio ſuppoſui; & quia lineæ illis propor­
tionales non poſſunt alibi conſtitui, quam in ambitu circulari, & in diuerſis
planis, ſequitur, vt ſupra Iridem eſſe circularem M N L; eiusque; polum P, &
centrum ω, inueniemus ſimiliter in axe G K ω P, & quia axis hic ſecat hori­
zontem in K, in hac vltima figura propter eleuationem Solis ſupra A C, in
G, ſequitur partem axis, in qua ω, & P, exiſtunt, infra horizontem deprimi.
& quia (vt pater ex 64. 10. Vitell.) & P, polus, & centrum ω, Iridis, & cen­
trum K, circuli horizontis, cuius ſcilicet diameter eſſet A K S, & Sol, ſunt
in eadem linea G K ω P, ſi centrum Iridis ω, ſit infra horizontem, patet mi­
norem circuli portionem, quam ſit ſemicirculus ſupra horizontem eminere,
in qua poſui literas S L T, nam Q S L T R, eſt ſemicirculus, cuius pars con­
tenta inter duos arcus Q S, & T R, eſt infra horizontem.
debemus autem
hunc ſemicirculum, & hanc portionem ipſius S L T, extantem ſupra hori­
zontem imaginari erectam eſſe, vt planum ipſius circuli faciat angulos re­
ctos ſiue ſit perpendiculare cum axe G K P; & circulum altitudinis A G M N,
modo fungi vice horizontis.
ſic enim ſola portio S L T, appareret nobis, eſ­
ſetque
; rationabiliter conſtituta.
Ex quibus 2. Ariſt. propoſitio manifeſta eſt.
180
Ibidem (Minima autem cum in meridie, quanto enim ſuperius G, tanto infe­
rius & polus, & centrum circuli erit) probat tertiam propoſitionem, nimi­
rum Sole exiſtente in meridie minimam omnium eſſe Iridis arcus portionem:
ratio autem eſt, quia tunc G, ſiue Sol, eſt altiſſimus ſupra horizontem, &
conſequenter ω; centrum Iridis eſt depreſsiſſimum, quare tunc maxima cir­
culi Iridis portio abſcondetur, & proinde minima apparebit, quod erat vl­
timo demonſtrandum.
Non me latet has Ariſt. figurationes eſſe apud Olym­
piodorum nonnullis obiectionibus obnoxias, ſed cum facilè dilui poſſint, &
etiam ſi non diluantur, ſaluetur tamen veritas Ariſtotelicæ demonſtratio­
nis, breuitati ſtudens, conſultò eas prætermitto.
Aduertendum præterea Vicomercatum inordinatè citare librum Dato­
rum Euclidis, & quandoque etiam malè citare Euclidem ipſum.
peius verò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index