Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
< >
page |< < (109) of 361 > >|
123109SECTIO QUINTA. rent elevabatur ſuperficies A B, nunquam autem certum terminum tranſgredie-
batur;
fuit nempe quantum videre potui, maxima altitudo P B ſeu F A =
{nn/mm - nn}a, denotante {n/m} rationem inter orificium inferius L M &
ſuperius
R S, &
a altitudinem verticalem orificii poſterioris ſupra alterum.
Id vero ſolum eſt, quod ipſemet inſtitui experimentum, quamvis mul-
tæ ſint propoſitiones in hâc ſectione contentæ, quæ mereantur attentionem
eæque ſatis inexpectatæ, non potui tamen de illis experimenta ſumere;
ſunt
enim ita comparatæ in vaſis brevioribus, ut quod ſingulare habent, id ſenſus
effugiat, rem autem experiri in longis aquæductibus commode non potui:
cum aliis hæc dabitur occaſio, theoriam hanc examinaturis, animum adver-
tent ad ſequentia:
I0. In fontibus ſalientibus obſervetur altitudo jactus integra; poſtmo-
dum obturato prius orificio eodemque mox reſerato videatur aquæ quanti-
tas, quæ effluat, dum aqua ad dimidiam altitudinem jactus integri, aut
aliam partem quamcunque perveniat, quod quidem breviſſimo eveniet tem-
pore, illius quantitatis menſura ſit longitudo cylindri ſuper foramine, per
quod aquæ exiliunt, exſtructi, quam longitudinem vocavimus x, alti-
tudinem vero jactus integram nominavimus a, altitudinemque jactus qui
nondum totam attigerit altitudinem, obſervatam deſignavimus per v.
Tum
denique inſtituto calculo exploreter, num hæ quantitates recte reſpondeant
æquationibus pro utroque affundendi modo exhibitis in paragrapho tertio.
II0. Fiant omnia, ut ante, hoc ſaltem diſcrimine, quod loco quanti-
tatis effluentis tempus effluxus notetur, ut ſic examinari poſſint formulæ
paragraphi decimi tertii, &
denique comparetur quantitas cum tempore
fluxus, ut appareat num recte reſpondeat formulæ §.
14.
III0. Tum præcipue fiat id experimenti genus, quod indicavi para-
grapho decimo ſexto, obſervando ſcilicet, quantitates aquarum dimidiis
temporibus reſpondentes;
dixi autem, quantumvis magnum ſumatur tem-
pus, differentiam harum quantitatum nunquam exæquare {2mmN/mmn - n3} log.
2.
in priori, quem finximus, affundendi modo; aut {2N/n} log. 2. in poſteriori.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index