Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
< >
page |< < of 66 > >|
1ſingulis ſinguli. nempe ab a ipſum d, & à b ipſum e, at〈que〉 de­
mum c. Ducantur per illorum centra rectæ da. eb. fc: &
producantur extra circulum in o.p.q, adintervallum ſemidia­
metri eiuſdem circuli: à quibus ducantur aliæ rectæ ok. pk. qk
per centrum orbiculi k maioris. Quòd ſi itaque orbiculi g. h. i
contigui orbiculo k habeant centra in eiſdem lineis ok. pk. qk:
percutiat verò orbiculum k alius æqualis, vel maior l in w: di­
co orbiculos g.h.i ex illâ plagâ percutere orbiculos a.b.c: ab
his verò rurſum percuti orbiculos d.e.f.
Cùm enim orbiculi g.h.i ſint minores quàm k; movebuntur
exillâ plagâ per coroll: Theor: 14.
Et quia percuſſio, & qui
hanc ſequitur impulſus, fit per lineam rectam productam à con­
tactu per centrum corporis percuſſi per 5 Theor: 2 part: erit
motus orbiculi g in lineâ go. Ducatur per contactum linea rs
parallela ipſi ok: quæ ſi ſecet orbiculum a, erit linea hypomo­
chlij, & complementum os eiuſdem plaga: quæ ex demonſtra­
tis orbiculum a movebit per rectam ad. Quòd ſi verò recta
rs cadat extra utrumque orbiculum; problema locum non ha­
bebit.
Non eſt tamen neceſse per utrumque centrum duci li­
neam rectam; niſi cùm totum impulſum dare volumus orbi­
culo percuſlo: ſed ſufficit, ſi ex centro unius producta linea re­
cta tangat, vel ſecet quacunque ratione alterum orbiculum.

Eadem ratione oſtendemus orbiculos b & c percuti abh & i:
percutere verò eoſdem e & f.
DE
PROPORTIONE MOTVS ORBICVLO­
RVM TAM AD SE, QVAM AD MOTVM
ORBICVLI CONTIGVI, A QVO
IMPELLVNTVR.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index