Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1ſuprema verò ſuperficies vaſis B eſt altior, & debet fieri æqua­
litas inter ipſas: quæ non fieret, ſi aqua ſiphonis BF, ſeu EF, de­
ſcenderet.
Ad ſecundam, non effluere aquam per brevius, ſed per lon­
gius crus, quia aqua amat continuitatem ſuarum partium, & ap­
petit habere ſuperficiem ſupremam omnium partium æqualiter
diſtantem à centro Terræ; quorum utrumque obtinet, ſi ef­
fluit aqua per longius crus; neutrum, ſi per brevius.
Ad Tertiam, ideo non effluere aquam è crure breviore, ſed
è longiore, quia aqua cruris brevioris eſt altior, & aqua cruris
longioris declivior: curruntautem aquæ continuatæ partes alti­

ores ad decliviores naturaliter, & non hæ ad illas.
Authoris o­
pinio circa
aquæ fluxum
è crure ex­
terno longio
re ſiphonis.
Sed quidquid ſit de hac Heronis ſententia, mihi magis pla­
cet ſequens ratio allati phænomeni, quæ univerſalis eſt & in
omnibus ſimilibus caſibus locum habet, ut vidimus in præce­
dentibus, & iterum videbimus infrà hoc eodem capite Propo­
ſit. 13. & 14.
Pro qua recolendum eſt, quod diximus ſuprà Ca­
pite 1. Proprietate IV. ex Archimede, aquæ & humidi cujuſcun­
que partem unamquamque premi humido ſupra ipſam exiſtente
ad perpendiculum, ſi humidum ſit deſcendens in aliquo, aut cer­
tè nullum habeat impedimentum, ut deſcendat.
Dico itaque, cauſam hujus rei eſſe eandem cum ea, quæ
adſignata fuit in præcedentibus, quia nimirum aqua cruris lon­
gioris potentior eſt ad deſcendendum, ſecumque trahendum
aquam cruris brevioris, quàm aqua cruris alterius; & hoc ideo,
quia aqua premit ac premitur, dum premit ac premitur, ad per­
pendiculum, hoc eſt, ſecundùm lineam quæ tranſit per centrum
Mundi.
Cujus ergo aquæ perpendiculum longius eſt, illa ma­
gis premit ac vincit, hoc eſt, deſcendit, ſi nihil obſtet deſcen­
ſum impediens, ut in noſtro caſu contingit.
Hîc ergo verum
etiam eſt, quòd in Hydraulicis pugnatur & vincitur non pondere,
aut copi aquarum, ſed perpendiculis, juxta Axioma hydraulicum,
2. quod ſuprà Propoſitione 2, formatum fuit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index