Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1declinaret in I; Quare nauis à ſitu AD conſtituta in EI,
eandem quippe ſeruaret poſitionem, ac directionem, tranſ­
lata tamen eſſet inferius verſus partem vento oppoſitam,
ſicque vlterius incedendo quamuis ab initio deſtinatum ſi­
bi locum per proram inſpiceret, illuc tamen peruenire ne­
quiret, niſi altius, ſeu magis ad partem vnde ventus validè
ſpirat, proram direxerit, vt ſpatium, quod coacta declinatio­
ne deperdit, compenſetur anticipata ſitus poſitione, ac di­
rectione.
Demum illud, quod Ariſtoteles vltimo loco adiecit. In
codem exiſtente prora, totum transferri nauigium, (niſi li­
brariorum error irrepſerit, vt potius conſequenter ad ſupe­
rius dicta legendum ſit, in eodem exiſtente puppi, eo quod
parua eius dimotio pro nihilo reputetur) ne cum doctrina
eiuſdem Philoſophi hactenus tradita pugnet, intelligendum
eſt, tum ſi quando per motum ſolius temonis tanquam remi
in cuſpide puppis, tota nauis conuerteretur, vt explicuimus
in principio: tum etiam quando idipſum contingit ad obli­
quam tantum modo poſitionem temonis contra fluctus ad­
uenientes, poſito ſcilicet quod nauigium, nec velis, nec re­
mis, nec alio pacto feratur.
Etenim ſi temo per ſui con­
uerſionem, vel obliquam poſitionem fluctus maris à dex­
tris excipiat, abſque dubio puppis ad ſiniſtram declinabit,
prora manente ferè immota, eo quod impetus obliquè ſit
impreſſus, & illuc vſque pertingere nequeat, vel ob ſuam
imbecillitatem ibi tandem langueſcat.
Quod facilè con­
templari eſt in ſubiecta, quam delineauimus nauicula, cuius
linea AB refert gubernaculum cum temone affixo in ipſa
cuſpide puppis vbi C, ac prora conſtituitur in G.
Nam
dato quod extremum temonis B, mare dextrorſum exci­
piens, aut propellens transferatur in D per motum guber­
naculi ab A in E, vtique cuſpis puppis, quæ eſt in C
transferetur ſiniſtrorſum vnà cum tota nauicula verſus F,
prora ipſa in eodem puncto manente, vel parum inde di­
mota, vt vſque ad punctum H; ita vt nauicula, quæ erat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index