Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et quasi perterget pupillas, atque ita transit.
Propterea fit, uti videamus quam procul absit
Res quaeque: & quanto plus aeris ante agitatur
Et nostros oculos perterget longior aura;
Tam procul esse magis res quaeque remota videtur.

Scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
Quale sit ut videamus; & una quam, procul absit.

Illud in his rebus minime mirabile habendum est,
Cur ea, quae feriant oculos simulacra, videri
Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur:
Ventus enim quoque paullatim cum verberat, & cum
Acre ferit frigus, non privam quamque solemus
Particulam venti sentire, & frigoris eius;
Sed magis univorsum, flerique perinde videmus
Corpore tum plagas in nostro, tamquam aliqua res
Verberet, atque sui det sensum corporis extra.

Praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
Tangimus extremum saxi, summumque colorem:
Nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
Duritiem penitus saxi sentimus in alto.

Nunc age, cur ultra speculum videatur imago,
Percipe; nam certe penitus remota videtur.

Quod genus illa, foris quae vere transpiciuntur,
Ianua cum per se transpectum praebet apertum,
Multa facitque foris ex aedibus ut videantur.

Ipse enim duplici, geminoque fit are visus.

Primus enim est, citra postis quum cernitur aer:
Inde fores ipsae dextra, laevaque sequuntur.

Post extraria lux oculos perterget, & aer
Alter, & illa, foris quae vere transpiciuntur.

Sic ubi se primum speculi proiecit imago,
Dum venit ad nostras acies, procudit agitque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index