Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
121
121 (115)
122
122 (116)
123
123 (117)
124
124 (118)
125
125 (119)
126
126 (120)
127
127 (121)
128
128 (122)
129
129 (123)
130
130 (124)
< >
page |< < (117) of 213 > >|
123117IN LIB. DE COLORIBVS. {εἰ}ς {αὐ}{το}ις {δι}ητοὺ'ꝗ̃ην, {το}ι{άν}τ{υν} ἔ{χει}ν {τὴν} {τοῦ} {χρ}ώ{μα}-
{το}ς φύ{σι}ν.
{καὶ} {τα}χέως {αὐ}{τὴν} {εἰ}ς {τὴν} {αὔ}ξη{σι}ν {κα} {τα}ναλί
{σκ}{εσθ}{αι} {τὴν} {τῶ}ν {κα} {ρπῶ}ν.
Quocirca omnium quæ terra naſcũtur,
ea quæ ſupra terram ſunt, primùm ſunt viri
dia:
quæ verò in terra, velut ſcapi & radices
alba.
Quinetiam germina intra terram quæ
ſunt, albent:
at ablata terra, initiò velut di-
ctum eſt, omnia fiunt herbacea:
propterea
quòd humiditas, quæ per germina ad ea
percolat, eiuſmodi habeat coloris naturam
eaq́ue illico in fructuum incrementum ab-
ſumatur.
Ex prædictis, quare germina & plantæ albeſcunt,
cauſam aſsignat, quur plantarum partes quæ terra oc
culuntur, ſunt albæ.
eáque iam dicta eſt, quoniam ſci
licet lumen Solis eò non pertingit, vt colore ſuo ap-
parentiam coloris immutare queat, nec humor exic-
catur.
Vocat autem partes, quæ ſub terra ſunt, radi-
ces quæ terra conduntur, &
ea quæ radicibus ſunt
proxima.
quin etiam, virides herbæ, veluti vtraque
endiuia cum terra occluditur, albeſcunt, eadem ſane
cauſa, cum ad illa Solis calor non pertingat &
humi-
dum tranſlucidum concreſcat, verùm ocyſsime pu-
treſcunt humoris copia.
Secundò explicat, quamob-
rem partes terra extantes, ſint coloris herbacei.
cau-
ſaq́ue in procliui eſt, vt iam dictum fuit, quoniam hu
mor per actionem Solis talem ſubit naturam.
Tertiò
oſtendit, qua de cauſa partes quæ terra occultaban-
tur, detracto ſolo, colorem induunt herbaceum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index