Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (71) of 389 > >|
12371PARS PRIMA. haſce proprietates conjungere poſſit cum facultate cogitandi,
volendique.
156. Nec vero illud reponi poteſt, argumentum potiſſimum
11Nihil amitti, a-
miſſo argumen-
to eorum, qui
a compoſi tione
partium dedu-
cunt incapaci-
tatem cogitatio-
nis.
ad evincendum, materiam cogitare non poſſe, deduci ab ex-
tenſione, &
partium compoſitione, quibus ſublatis, omne id
fundamentum prorſus corruere, &
ad materialiſmum fterni
viam.
Nam ego ſane non video, quid argumenti peti poſſit
ab extenſione, &
partium compoſitione pro incapacitate co-
gitandi, &
volendi. Senſibilitas, præcipua corporum, &
materiæ proprietas, quæ ipſam adeo a ſpiritibus diſcriminat,
non ab extenſione continua, &
compoſitione partium pendet,
uti vidimus, ſed ab impenetrabilitate, quæ ipſa proprietas ab
extenſione continua, &
compoſitione non pendet. Sunt,
qui adhibent hoc argumentum ad excludendam capacitatem
cogitandi a materia, deſumptum a compoſitione partium:
ſi
materia cogitaret;
ſingulæ ejus partes deberent ſingulas cogita-
tionis partes habere, adeoque nulla pars objectum percipe-
ret;
cum nulla haberet eam perceptionis partem, quam ha-
bet altera.
Id argumentum in mea Theoria amittitur; at
id ipſum, meo quidem judicio, vim nullam habet.
Nam
poffet aliquis refpondere, cogitationem totam indiviſibilem
exiſtere in tota maſſa materiæ, quæ certa partium diſpoſitione
ſit prædita, uti anima rationalis per tam multos Philoſophos,
ut ut indiviſibilis, in omni corpore, vel faltem in parte cor-
poris aliqua diviſibili exiſtit, &
ad ejuſmodi præſentiam præ-
ſtandam certa indiget diſpoſitione partium ipſius corporis, qua
ſemel læſa per vulnus, ipſa non poteſt ultra ibi eſſe;
atque
ut viventis corporei, ſive animalis rationalis natura, &
de-
terminatio habetur per materiam diviſibilem, &
certo modo
conſtructam, una cum anima indiviſibili;
ita ibi per indiviſi-
bilem cogitationem inhærentem diviſibili materiæ natura, &

denominatio cogitantis haberetur.
Unde aperte conſtat eo ar-
gumento amiſſo, nihil omnino amitti, quod jure dolendum
ſit.
157. Sed quidquid de eo argumento cenſeri debeat, nihil
22Etiam ſi quid-
piam amitta-
tur; theoriam
poſitive probari,
& in ea manere
ſummum diſ-
crimen inter
materiam, &
ſpiritum.
refert, nec ad infirmandam Theoriam poſitivis, &
validis ar-
gumentis comprobatam, ac e ſolidiſſimis principiis directa ra-
tiocinatione deductam, quidquam poteſt unum, vel alterum
argumentum amiſſum, quod ad probandam aliquam veritatem
aliunde notam, &
a revelatis principiis aut directe, aut indi-
recte conſirmatam, ab aliquibus adhibeatur, quando etiam vim
habeat aliquam, quam, uti oſtendi, ſuperius allatum argumen-
tum omnino non habet.
Satis eſt, ſi illa Theoria cum ejuſmodi
veritate conjungi poffit, uti hæc noſtra cum immaterialitate ſpi-
rituum conjungitur optime, cum retineat pro materia inertiam,
impenetrabilitatem, fenſibilitatem, incapacitatem cogitandi,
&
pro ſpiritibus retineat incapacitatem afficiendi ſenſus noſtros
per impenetrabilitatem, &
facultatem cogitandi, ac volendi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index