Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1le extendit. Aliquid ampliùs damus: & non modó ſe­
cunda, verùm etiam huius triente minorem partem nu­
merabimus.
Horologium autem hoc nullis rotulis cir­
cumagitur, nullis ponderibus libratur; verùm ſuâ nati­
uâ grauitate, à quà nuſquam aberrat, ad normam præ­
ſcriptam agitatur: illud inquam idem, quod ad celerita­
tem & tarditatem pulſuum metiendam paulo ante con­
ſtruximus.
Huius enim pondus à filo pendulum ſuo
motu tempus in quotlibet partes diuiſum numerabit.
Quòd autem hic motus minor eſſe poſsit, quâm tertia
pars unius ſecundi, ita oſten demus: agitationes arteriæ,
cuiuſmodi in me ipſo numeraui, ſpatio unius horæ fi­
unt 4850. motus autem perpendiculi his æquales fiunt â
productione fili maiori quàm digitorum 5.
Quia ergo
motus circulorum ſunt in ratione ſuorum temporum,
quam habent diametri ad ſe duplicatam, per Prop: 28. ſi
ſumatur pars nona huius productionis pro ſemidiame­
tro circuli, erit hic motus triplo velocior illo, ac proinde
huius recurſus ſpatio horæ unius 14550 multò plures,
quàm 10800 partes tertiæ unius ſecundi.
Et quia hic mo­
tus bifariam ſecari poteſt in excurſum & recurſum, fient
ſanè ſpatio unius horæ partes 29100.
Horologium ergò
conſtruximus, quod ſuo motu tempus numerat diuiſum
in partes minores quàm tertias unius ſecundi.
Quia ta­
men hic motus velociſsimus ob paruitatem circelli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index