Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (110) of 361 > >|
124110HYDRODYNAMICÆ Iſtas autem differentias, utut nunquam perfecte orituras, minimo tamen
tempore proxime adfuturas eſſe.
Quæ reliqua funt in hâc ſectione Corollaria & Scholia quisque facile
videbit, quo modo ad experimenta vocari poſſint:
Velim autem, prius-
quam judicium ferat, attentus ſit ad omnes circumſtantias ratione impedi-
mentorum, contractionis venæ, aliorumque, quas nolo ubique repetere.
Ad §. §. 17. & 18. Experimenta pro confirmatione problematis §. 17. ad
vaſa non ſubmerſa pertinentis, vide p.
26. lib. cit. Jll. Poleni.
Cum vero in vaſe ſubmerſo eſſet altitudo a = 55. lin. Paris. (quæ altitu-
do ei dicitur mortua) quinque inſtituit experimenta, in quibus altitudo,
quam dicit, viva ſeu α erat ſucceſſive linearum 8 {3/4};
25; 42; 58 & 73 {1/2}:
his ſubſtitutis valoribus in æquatione §. 18. exhibita ſequitur, quantitates
aquarum dato tempore affuſarum fuiſſe ut 100;
199; 299; 396 & 495:
actu affuſæ fuerunt in ratione ut 100, 200, 300, 400, &
500: differen-
tia tantilla eſt, ut dubitari poſſit, an non perfectus conſenſus futurus
fuiſſet, ſi omnes menſuræ rectiſſime haberi potuiſſent.
Reliqua etiam experimenta à viro Cl. inſtituta cum theoria perfecte
conſentiunt:
calculum eorum videre eſt apud ipſum Auctorem. E re au-
tem duxi eadem hic apponere, quia ad argumentum hujusce ſectionis per-
tinent, quamvis cæterum libenter fatear, me magis deſiderare illa experi-
menta, quæ à calculo mutationem momentanearum, nemini quod ſciam ad-
huc conſideratarum, pendent, quam quæ ſtatum permanentem ſupponunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index