Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000948">
                <pb xlink:href="079/01/166.jpg" pagenum="117"/>
              Aera, qui inter se cumque est, oculosque locatus:
                <lb/>
              Et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus,
                <lb/>
              Quam speculum.</s>
              <s id="s.000949"> sed ubi speculum quoque sensimus ipsum;
                <lb/>
              Continuo, haec in id, a nobis quae fertur imago
                <lb/>
              Pervenit, & nostros oculos reiecta revisit;
                <lb/>
              Atque alium prae se propellens aera volvit
                <lb/>
              Et facit, ut prius hunc quam se videamus, eoque
                <lb/>
              Distare a speculo tantum remota videtur.</s>
              <s id="s.000950">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam minime mirarier est par,
                <lb/>
              Illis, quae reddunt speculorum ex aequore visum,
                <lb/>
              Aeribus binis, quoniam res confit utraque.</s>
              <s id="s.000951">
                <lb/>
              Nunc ea, quae nobis membrorum dextera pars est,
                <lb/>
              In speculis fit ut in laeva videatur, eo quod
                <lb/>
              Planiciem ad speculi veniens cum offendit imago,
                <lb/>
              Non convertitur incolumis; sed recta retrorsum
                <lb/>
              Sic eliditur, ut siquis prius, arida quam sit
                <lb/>
              Cretea persona, adlidat pilaeve, trabive;
                <lb/>
              Atque ea continuo rectam si fronte figuram
                <lb/>
              Servet, & elisam retro sese exprimat ipsa.</s>
              <s id="s.000952">
                <lb/>
              Fiet, ita, ante oculus fuerit qui dexter, hic idem
                <lb/>
              Nunc sit laevus, & e laevo sit mutua dexter.</s>
              <s id="s.000953">
                <lb/>
              Fit quoque, de speculo in speculum ut tradatur imago:
                <lb/>
              Quinque etiam serve ut fieri simulacra suerint.</s>
              <s id="s.000954">
                <lb/>
              Nam quaecumque retro parte interiore latebunt;
                <lb/>
              Inde tamen, quamvis torte, penitusque remota,
                <lb/>
              Omnia, per flexos aditus educta licebit
                <lb/>
              Pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.</s>
              <s id="s.000955">
                <lb/>
              Usqueadeo speculo in speculum tralucet imago:
                <lb/>
              Et cum laeva data est, fit rusum, ut dextera fiat:
                <lb/>
              Inde retrorsum reddit, & convertit eodem.</s>
              <s id="s.000956">
                <lb/>
              Quinetiam quaecumque latuscula sunt speculorum
                <lb/>
              Adsimili lateris flexura praedita nostri:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>