DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1ſtrauit. Ex quibus colligit Geminus (〈que〉m Eutocius, alijquè
complures ſecuti ſunt) eos, qui ante Apollonium extitere,
conostantùm rectos cognouiſſe.
& in vnoquo〈que〉 cono vnam
tantùm ſectionem animaduertiſſe.
quod quidem ſi de ijs, qui
ante Archimedem fuere intelligatur; ad mitti fortaſſe poterit;
ac præſertim de Euclide.
vt patet ex definitione coni abeo
tradita.
At verò de Archimede, qui poſt Euclidem, ante verò
Apollonium fuit, non ita facilè concedendum videtur. Nam ex
ijs, quæ ſcripta reliquit.
eum non ſolùm notitiam ha-­
buiſſe de conis rectis; verùm etiam de ſcalenis facilè ex i-­
pſius ſcriptis conijci poteſt.
In primo enim librode ſphæ­
ra, & cylindro multis in locis, vt in ſeptima, octaua, no
na, decimaquarta, decimaquinta propoſitione; alijsquè in
locis conos nominat ęquicrures, quod quidem ſecundum i­
pſum ſunt, qui in eius ſuperficie æquales habent rectas lineas
à vertice coni ad baſim ductas.
item in epiſtola quo〈que〉 libri
de conoidibus & ſphęroidibus, quam Archimedes Deſitheo
ſcribit.
cùm de obtuſiangulo conoideverba facit, conum vo­
catæquicrurem.
Quòd ſi Archimedes hos conos vocauit æ­
quicrures, cui dubium, ipſum eosad differentiam eorum, qui
non ſunt æquicrures ita nuncupaſſe?
qui verò non ſunt æ­
quicrures ex ipſomet Apollonio ſunt ſcaleni; nam æquicrures
hoc modo coni axes habent baſibus erectos.
qui igitur non
erunt æquicrures, eorum axes ſuis baſibus nunquàm erunt e­
recti.
Præterea idem quo〈que〉 confirmari poteſt ex demon­
ſtratione vigeſimæquintæ propoſitionis eiudem libri, in qua
cùm nominet Archimehes conum rectum proculdubiò ad
differentiam eorum, qui non ſuntrecti ita eum nuncupauit.
nam ſi Aichimedes (ex illorum ſententia) conos tan ùm re­
ctos cognouiſſet; quorſum his in locis conum rectum, vel æ­
quicrurem nominaſſet?
ſat ſibi fuiſſet conum tantum dixiſſe.
Ne〈que〉 verò dicendum eſt Archimedem per cono recto intel
lexiſſe conum rectangulum eo modo, 〈que〉m ſupra expoſui­
mus.
nam in ea propoſitione, dum conſtituit hunc conum,
non conſurgit conus rectangulus, ſed obtuſiangulus quapro
pter conum rectum nominatad differentiam coni ſcaleni.

terùm ut manifeſtè oſtendamus Archimedem conos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index