Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
< >
page |< < (118) of 760 > >|
124118PHYSICORVM ARIST. motu, aut difformitas. Etenim alterari quippiam uniformi-
ter poteſt, &
ſuper uniformia ferri, ut ſuper circulum, aut
lineã rectã:
et circa accretionẽ, decretionemũe ſimilimodo.
Difformitatis autẽ differẽtiæ ſunt, interdũ enim eſt ratione
cius, ſuper quod efficitur motus:
impoßibile eſt enim unifcr
mem eſſe motũ, ſi nõ ſuper uniformi magnitudine fiat, qua-
lis eſt motio ſuper lineã flexam, aut aliã magnitudinẽ talem,
cuius quæuis pars ad quamuis partẽ non accõmodatur:
in-
terdũ nõ eſt ratione ſpacij, non tẽporis, nõ eius, ad quod ac-
cedit, ſed ratione modi:
celeritate enim interdũ, tarditateq̃;
motus distinguitur.
Cuius enim eadẽ eſt celeritas, is eſt uni-
formis:
cuius uerò nõ eadem eſt, is eſt difformis. Quapro-
pter celeritas, tarditasúe non ſunt ſpecies, nec differẽtiæ mo
tus:
quippe cùm omnes motus diuerſos ſpecie comitentur.
Quare neq; grauitas, leuitasq́; , quæ eſt reſpectu eiuſdem,
ceu terræ ad ſeipſam, aut ignis reſpectu ſui.
Vnus eſt igi-
tur &
hiſce motus, qui eſt difformis, continuitatis nimirũ
ratione:
ſed minus quod quidem ei lationi accedit, quæ ſu-
per linea flexa ſit.
Id autem quod eſt minus: mistione con-
trarij ſemper eſt tale.
Quòd ſi omnis motus unus, & uni-
formis, &
non uniformis eſſe poteſt, ij qui diuerſi ſunt ſpe-
cie, atq;
bærẽt, non unus erunt, atq; continuus motus. Qui
nanq;
fieri poteſt, ut hiſce ſit uniformis, qui ex alteratione,
lationeúe constat?
accommodantur enim neceſſe eſt.
Expoſuit, quis motus ſit vnus numero, ac verè ſit, nunc qui ſint
contrarij motus, &
qui non ſint.
CAP. V.
11Determinauit
Āriſto. de vni
tate, & diuer-
ſitate mot9, hic
verò de motuũ
contrarietate
determinat.
DEinceps definiendum eſt quiſnã motus cui motui cõ
trarius eſt:
& de quiete ſimilimodo. Primũ autẽ di-
uidendũ eſt, utrũ cõtrarius motus ſit hiſce qui eſt ex eodem,
ei quo itur ad idẽ:
ut hiſce, qui eſt ex ſanitate, et quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index