Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
In quâ proportione ſinguli orbiculi ferantur, cùm tres con­
tigui ab æquali impelluntur, dictum Theor: 14.
Quòd ſi ve­
rò idem orbiculus non niſi duos habeat ſibi contiguos; aut ipſi
quoque erunt contigui inter ſe, aut non contigui. ſint primùm
contigui.
THEOREMA V.
Si in diametro orbiculi productâ fiat contactus orbiculorum; percu­
tiat verò hunc alius æqualis in parte oppoſitâ diametri; eo immoto u­
ter〈que〉 contiguorum movetur.
Percutiat orbiculum A alius æqualis in F: in cuius diametro
productâ FQ fiat contactus orbiculorum CD: dico immo­
to A utrumque orbiculum C & D moveri ex illâ plagâ.
Du­
catur linea hypomochlij HG: & ad eam perpendicularis AN
quæ ſecabitur in duo ſegmenta æqualia AS. NS. propterea
quòd AS ſit ſinus rectus grad: 30. ſemiſſis nimirum GI grad:
60. habebit ergo plaga ſemiſſem totius impulſûs: qui per po­
ſit:4 velocitate feretur ſubduplâ illius velocitatis. quâ orbicu­
lus A moveretur.
Quod idem dicendum de orbiculo D.
Cùm itaque duo orbiculi C&D ſimul contineant totum impul­
ſum ex A; erit plaga perfecta: ac proinde orbiculus A à motu
conquieſcet.
THEOREMA XVI.
Si diameter orbiculi producta ſecet unum exorbiculis ſibi contiguis;
percutiat verò hunc alius æqualis in parte oppoſitâ diametri productæ;
eo immoto, uter〈qué〉 orbiculorum eidem contiguorum movebitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index