Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
137[Figure 37]
eſſe maior ipſa B E: ſic
etiam C ſcalmus erit in O,
æquediſtanter cum C ab
aqua.
quod fieri oportet in
artificioſa & proſpera na­
uigatione.
An ſic rectè
ſentiamus aliorum eſto iu­
dicium: ſed in hoc conueni­
mus cum Nonio quod remi
motus in vna remigatione
duplex eſt: proprius, & alie­
nus: & ille quidem circularis circa ſcalmum tanquam centrum,
cuius motus ſcalmus expers eſt: hic vero contingit & ob motum
ſcalmi delati vna cum nauigio.
Et quod totus motus remi ex his duo­
bus maior eſt motu nauigij.
Sed & cætera quæ in hoc problema
animaduertit & annotauit Nonius.
Hîc ſubijciemus.
Primum dicit Ariſtotelis ratiocinationem obſcuram eſſe.
Deinde Ariſtotelem aſſumere duo quorum alterum eſt.
Palmulam retrocedere quoties nauis in anteriora progreditur.
Alterum eſt ſcalmum biſſecare remum.
Inſuper Nonius aſſerit nauim interdum maius ſpatium percurrere:
38[Figure 38]
quam caput remi: interdum minus, iuxta
remigum vires, & provt mari remi pal­
mula immerſa fuerit: Quæ omnia vt con­
ſpicua fiant, demonſtrat quinque ſequentes
propoſitiones.
Propoſitio prima.
Remigibus nauim mouere potentibus
caput remi plus antrorſum mouetur: quam
nauis.
Sit remus A C, caput A, ſcal­
mus B, qui propter nauis motum percur­
rat ſpatium, quod eſt à B in D, in quo
loco remus A C ſitum rectitudinis ha­
beat E F: & ſic ſpatium quod A con­
ficit curua ſit linea A E, cui recta linea
A E reſpondeat in rectam E F perpen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index