Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
53.) conatus, & impetus totalis, quo ignis per mer­
curium aſcendit, vel terra per ignem deſcendit, men­
ſurari debet ab aggregato virium extremarum, ſci
licet à tota vi leuitatis cum tota vi grauitatis, quarę
totalis impetus erit octo graduum.
Sed hoc eſt fal­
ſum, contra aduerſarij aſſertionem, & contra Archi­
medem, ea enim, quæ in fluido eleuantur, tanta vi
aſcendunt, quanta eſt grauitas qua moles fluidi mer­
curialis æqualis corpori igneo intra ipſum demerſo
ſuperat huius grauitatem, quæ nulla eſt, & proindè
ignis impetu quatuor graduum per mercurium aſcen­
dit
, quaproptèr non fertur ignis ſursùm à vi eius le­
uitatis, & ideò leuis non erit, quod erat &c.
Suppoſitio­
nes aliquæ
peripatetice
recenſentur.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Dubitatur
de menſura
gradus præ­
dicti impe­
tus.
Sed inſtabit denuò peripateticus, dicetque, quòd
ea velocitas, quæ exercetur ab igne aſcendente per
mercurium, aut à terra deſcendente per ignem po­
terit cenſeri octo graduum, vel quatuor ad libitum,
quia non habemus certam menſuram vnius gradus
impetus, & ſic mediante ſenſu, & experientia non
poteſt eius ſententia redargui.
PROP. LVI.
Reperire menſuram certi gradus impetus reſpectu cuius di­
ſcerni valeat an impetus deſcenſus terræ per ignem,
vel aſcenſus ignis per mercurium ſit octo, vel
quatuor graduum.
SEd prædictùm effugium ſic refellemus: Fiat ex­
perimentum non in mercurio ſimplicitèr graui,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index