Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1Definitiuus autem ſua breuitate conducit ad memoriam, quòd eſſentiam proponit, vt iam conſti­

tutam, & omnia reuocans ad illius principia quę pauca ſunt, compendio conſulit.
Tametſi ſiquis
interius ſcrutetur, definitiuum cum reſolutiuo numerare poterit: cùm in ipſo definitio reſolua­
tur in ſua principia, & ſicuti reſolutiuus ad ſcientiæ complementum flagitat compoſitiuum: ſic
quoque definitiuus efficit ſcientiam, vbi mens ab initiis definitionis reuertitur ad definitionem,
& ab hac ad definitum quod eſt compoſitum ex materia ſenſili.
Quapropter hic ordo natura po­
ſterior eſt reliquis.
Omnes igitur à priori ſecundùm naturam progrediuntur. nanque vniuerſalia
ſunt priora ſingularibus origine: finis & eſſentia ſunt priora perfectione.
Vnde naſcitur, vt &
omnis diſpoſitio quæ habetur ex ordine; ſit ex prioribus ſecundùm naturam ad poſteriora, & omnis me­
thodus conſimiliter, ſed vt non omnes ordines ab eo quod eſt origine prius, incipiunt; ſic omnis
ſcientia vult ex primis origine proficiſci.
Quamobrem facilè dabitur nobis ordinem doctrinę cum
ordine naturæ congruere.
Et quanquam definitiuus naturę ordini minus reſpondere videatur,
ſed eſſe ſolùm mentis noſtræ progreſſus; neque enim ſic natura progreditur.
Eſto enim quòd
natura, ſi domum ſtructura eſſet, non aliter efficeret quàm ædificator; quippe quòd ſine conſtituto
parietes erigere ſtuderet, vt eos erigere poſſet, iaceret fundamenta; itaque reſolueret & componeret,
nullus tamen eſt progreſſus naturæ, qui ſimilis ſit ordini definitiuo: reſpondebimus ordinem do­
ctrinæ cum ordine naturæ congruere bifariam, vel quòd ſicuti natura ſemper exorditur à primis, ſic

etiam doctrina, vel quia progreſſum naturæ imitetur quem ipſa tenet in rebus naturalibus pro­
ducendis, eiuſmodi progreſſum ordo reſolutiuus & compoſitiuus imitantur: definitiuus eo ſolùm
nomine reſpondet naturæ, quae ex primis exorditur ſecundùm naturam.
A primis igitur ſecundùm
naturam methodus omnis exorditur, quocunque modo prima ſint.
Et quanuis aliqua reſoluendo
procedat, id quod eſſe videtur à poſteriori tendere ad prius, vt cùm ab effectibus ad cauſſas, & à
compoſitis ad principia componentia, & à priori & poſteriori ſimul progreditur, vt puta à priore
ſecundùm perfectionem, origine tamen poſteriore.
Nam demum reſolutio terminatur parte quæ
materię vicem ſubit, illa verò ad id quod eſt actu, tametſi natura prior pfectione, tantum eſt poſterior:
quippe ab actu cognito ad potentia cognita, & à toto ad partes quibus materialiter definitio con­
flatur
.
Sic reſolutionis ratio conſeruatur quæ videtur ad priora proficiſci, & methodus à primis ſe­
cundùm naturam exorditur.
Verumenimuerò, quauis tot ordines exiſtant, & ad varios vſus inſtituti
ſint, neutiquam tamen ab eis qui methodum profitentur (ſunt verò Ariſtoteles & Galenus) eodem mo­
do vſurpatos fuiſſe perſpicio.
quippe quae Ariſt. nullam ſcientiam ordine definitiuo tradidiſſe perſpi­
ciatur: eoque.
ſolus vſus fuerit Galenus: quin etiam nunquam de tali ordine mentionem fecerit Ariſt.
Vt verò, ego facilè concedo nullam ſcientiam ab Ariſt. fuiſſe confectam ordine definitiuo; ſic nos illo

vſum fuiſſe in methodi partibus negare non patitur explicatio demonſtrationis & naturę.
Illud qui­
dem fateor ab Ariſtotele, ne verbo quidem ſignificatum fuiſſe, ſiue quae ſub reſolutiuo comprehenderetur,
ſeu quia maximè diſtaret à facienda doctrina, cùm incipiat ab eſsentia rei quę nota eſt ſecundùm
naturam & nobis ignota, ſiue etiam, quia ſcientiam ſimpliciter non abſolueret.
nam multa requirit tractata,
& explicata fuſius quæ per illum ordinem in pauca capita, eademque.
breuiſsima digeruntur, ſiue
etiam propter omneis cauſſas.
Neque enim abſurdum eſt, vt quod non poſſunt ſingula, multa
iuuent, vt poëta dixit.
Quòd autem non fuerit de tali ordine mentio facta ante Galenum, dici po­
teſt, quae vt reſoluentis ſpecies habita fuerit, illum enim imitatur, dum progreditur ab eo quod pri­
mum intenditur, eſſentia rei nimirum ad eius parteis, ſed eo nomine reſoluens, quatenus ab eo
quod eſt vt finis, nempe definitum.
huius enim noſcendi cupiditas nobis inceſsit, ad illa procedit quæ
eius gratia mens complecti voluit; nam partes illæ quas perſequitur, in eius definitione ſu­
muntur.
reſolutiuus propriè illic adhibitus vbi res, aut non dum perſpecta, aut non ſatis commo­
dè fuiſſet expoſita.
Quocirca cùm Ariſtoteles primus, aut ſolo Anaxagora excepto ſubſtantiam
extra materiam conſtituerit, & aliud genus ſubſtantię monſtrarit quod eſſet vltra naturam, aliud
quoque philoſophiæ genus propoſuit, quod cùm eſſet nouum, ab eo quoque ordine reſolutiuo

tractandum fuit.
Etenim ex natura ſapientiæ quæ verſatur in notitia principiorum vniuerſalium,
nos per principia cognitionis primum, deinde per eſſentias materiatas, ad eas quæ ſeparatæ ſunt,
& demum vſque ad primum omnium principium deduxit.
Et cùm ethicen primus omnium So­
crates attigiſſet, neque ſatis accuratè tractaſſet, Ariſtoteles eam conſimili ordine abſoluit.
Eodenque.
modo diſpoſita eſt ars ſyllogiſtica, ſi rectè perpendatur, quòd ante Ariſtotelem à nemine vnquam
ſcripta fuerit.
Naturalis ordine compoſitiuo tradita; quòd potius ſcientia rerum à veteribus in­
uentarum quàm inuentio deſideraretur;à pluribus enim anteà copioſiſsimèque tractata fuerat.
Definitiuum autem non ita reſtringo, quod quidam facit, vt exordiri velim à definitione ſcientiæ,
vel artis, quid enim vetat, quominus exordiar à definitione ſubiecti, vt ſi à definitione demonſtra­
tionis
incipiam tractationem?
Neque vim inferendi propriam ordinis eſſe puto: ſicuti neque etiam
viæ.
De via manifeſtum eſt, vt ſi diuidens ſumatur, de ordine etiam patet, vbi definitiuum acci­
pias: nanque definitionis partes vt rudius notæ conſtituuntur, & explicantur ſolùm.
in ſola via

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index