Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
121
122
123 399
124 400
125 401
126 402
127 403
128 404
129
130
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140 413
141 414
142 415
143 416
144 417
145 418
146 419
147 420
148 421
149 422
150 423
< >
page |< < (400) of 568 > >|
124400CHRISTIANI HUGENII
Sit datus rhombus A B cujus producantur latera A F, A E;
11TAB. XLII.
Fig. 2.
data autem ſit recta K cui æqualem ponere oporteat C D,
per angulum B tranſeuntem.
Ducatur diameter A B, eique
ad angulos rectos linea S B R, quæ quidem æqualis erit
duplæ diametro F E.
Igitur K non minor debet eſſe quam
S R.
Si vero æqualis, factum eſt quod proponebatur. Sed
ponatur K major data eſſe quam S R.
Erit jam in ſchemate
hoc prout propoſitum eſt conſtructio eadem, quæ in Pro-
blemate præcedenti.
Demonſtratio autem nonnihil diverſa.
Etenim hoc primò aliter oſtenditur quod circumferentia ſu-
per B G deſcripta ſecat productam A F.
Sit A L ad E B
perpendicularis &
ducatur S T ut ſit angulus B S T æqua-
lis angulo E A F vel B F S.
Eſt itaque triangulus B S T
triangulo B F S ſimilis;
(nam & angulos ad B æquales ha-
bent:)
ac proinde æquicruris etiam triangulus B S T. Ap-
paret igitur lineam A S æquari ipſi L B cum dimidia B T.

Quare dupla A S æquabitur duplæ L B &
toti B T. Sed
dupla A S eſt quadrupla A F vel E B.
Ergo quadrupla E B
æqualis duplæ L B &
B T. Sumptâque communî altitudi-
ne B T, erit rectangulum ſub quadrupla E B &
B T con-
tentum, æquale duplo rectangulo L B T &
quadrato B T.
Et addito utrimque quadrato B L, erit rectangulum E B T
quater cum quadrato L B æquale rectangulo L B T bis cum
quadratis B T, B L, hoc eſt quadrato L T.
Quia vero
propter triangulos ſimiles eſt T B ad B S ut B S ad B F
ſive B E, æquale erit rectang.
E B T quadrato B S; &
quater ſumptum quadrato R S.
Itaque quadr. S R cum qua-
drato L B æquale quadrato L T.
Quadratum vero K (quod
majus eſt quam R S quadr.)
unà cum eodem quadrato L B
æquale eſt quadrato L G, uti ex conſtructione manifeſtum
eſt, quia ſcilicet quadr.
A G æquale poſitum fuit quadratis
ex K &
A B. Itaque majus eſt quadr. L G quam L T, &
L G major quam L T, &
B G quam B T. Quamobrem
circumferentia ſuper B G deſcripta capax anguli E A F ſe-
cabit rectam A S;
nam ſimilis circumferentia, ſi ſuper B T
deſcribatur, ea continget ipſam in S puncto, quoniam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index