Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1uictam. Quod enim eſſe verendum ais, ne halluci­
natus fuerit, hoc ſatis profectò non eſt; & quòd argu­
mento eſt tibi error vehemens, quem admiſiſſe illum
ais, circa progreſſionem iuxta ſeriem numerorum im­
parium; declaratum iam antè eſt, vt ea quoque ipſa in
re non fuerit erroris conuictus; imò & ſuffragium
etiam tulerit cùm ex aliis experimentis, tum etiam ex
tuo, hoc eſt in Bilance peracto.
Ad ſecundum quod
ſpectat, determinauit ille, quo præcisè tempore ſecun­
da ſpatij pars, ac dimidium primæ, & quævis alia per­
curreretur, ex aſſignato tempore, quo pars prima de­
curritur.
Oſtendit nimirum ex ſuis principijs, Si à
lationis principio duo quælibet spatia ſumantur, tempora
ipſorum fore inter ſe, vt alterum eorum ad spatium medium
proportionale inter ipſa.
Adeò vt, ſi inter AB pri­
mam partem, & AC aggregatum primæ cum
24[Figure 24]
ſecunda inuenias mediam proportionalem AD,
tempus caſus per AB, ad tempus caſus per AC,
futurum ſit vt AB, ad AD.
Nimirùm id
conſequitur ex eo, quòd ſpatia ſint inter ſe
in duplicata temporum ratione; ſeu vt quadra­
ta temporum; quódque ſit perſpicuum ratio­
nem ſpatij AC ad ſpatium AB eſſe duplam
rationis AC, ad AD, ſeu eandem, quam ha­
bent quadrata AC, & AD.
Ex quo fiet, vt cùm AB
ſupponas eſſe ſex minutorum, AC compobetur mi­
nutorum octo, & 29. ſecundorum proximè; ac proin­
de tempus per BC ſit minutorum duorum, & viginti
nouem proximè ſecundorum.
Eadem autem ratione
diuiſa bifariam prima parte in E, & accepta AF media

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index