Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aera, qui inter se cumque est, oculosque locatus:
Et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus,
Quam speculum.
sed ubi speculum quoque sensimus ipsum;
Continuo, haec in id, a nobis quae fertur imago
Pervenit, & nostros oculos reiecta revisit;
Atque alium prae se propellens aera volvit
Et facit, ut prius hunc quam se videamus, eoque
Distare a speculo tantum remota videtur.

Quare etiam atque etiam minime mirarier est par,
Illis, quae reddunt speculorum ex aequore visum,
Aeribus binis, quoniam res confit utraque.

Nunc ea, quae nobis membrorum dextera pars est,
In speculis fit ut in laeva videatur, eo quod
Planiciem ad speculi veniens cum offendit imago,
Non convertitur incolumis; sed recta retrorsum
Sic eliditur, ut siquis prius, arida quam sit
Cretea persona, adlidat pilaeve, trabive;
Atque ea continuo rectam si fronte figuram
Servet, & elisam retro sese exprimat ipsa.

Fiet, ita, ante oculus fuerit qui dexter, hic idem
Nunc sit laevus, & e laevo sit mutua dexter.

Fit quoque, de speculo in speculum ut tradatur imago:
Quinque etiam serve ut fieri simulacra suerint.

Nam quaecumque retro parte interiore latebunt;
Inde tamen, quamvis torte, penitusque remota,
Omnia, per flexos aditus educta licebit
Pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.

Usqueadeo speculo in speculum tralucet imago:
Et cum laeva data est, fit rusum, ut dextera fiat:
Inde retrorsum reddit, & convertit eodem.

Quinetiam quaecumque latuscula sunt speculorum
Adsimili lateris flexura praedita nostri:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index