Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1proportionali inter AB, & AE, reperietur tempus
per primum dimidium AE minutorum 4, & ſe cun­
dorum (14 1/2) ac relinquetur proinde tempus per poſte­
rius dimidium FB minuti 1, at ſecundorum 45. Ad
Tertium nihil eſt, quod dicam, quandò nihil determi­
nas, ſed prouocas ſolum ad experimentum, quod fieri ab
alio exoptes.
Ac videbatur quidem id experimentum abs
te præſertim exſpectandum, cùm profitereris nouam
ſcientiam, ſeu demonſtrationem, qua ratio, menſura, modus,
ac potentia accelerationis motus in naturali deſcenſu grauium
determinaretur: idque aduerſus eam, quam excogitatam à
Galileo pſeudo-ſcientiam appellitares; ſed nolo tamen
hac in re eſſe importunus; addoque ſolùm, vbi id ex­
perimentum peractum fuerit, ſucceſſeritque, certum
me propemodum eſſe, ex ijs, quæ hactenus peregi ipſi
valdè affinibus, elicitum exinde iri, quod opinionem
fulciar, non tuam, ſed ex Galileo hactenus expreſſam.
XLVII. Iam ad finem properans, omittere te dicis,
quæ etiam de Motu accelerato examinari poſſent, vt, quę, qua­
liſque ſit cauſſa accelerationis in naturali deſcenſu grauium:
cur corpora, ſaltem, quæ eiuſdem figuræ, & homogenea ſint,
cuiuſcumque, & quantumlibet inęqualis ponderis illa fuerint,
deorsùm nihilominùs ęquali celeritate deſcendant: aliàque
eiuſmo li, quę tibi quidem in promptu ſint, & alio loco, ac
tempore opportuniùs fortaſſe proferenda in publicum: ſed in­
terim hęc pręlibanda putaſſe, quę non mo ò ad reuincendos
Galilei errores opportuna, ſed ad veram quoque, ac germa­
nam accelerati motus naturam aperiendam neceſſaria vide­
rentur.
Quo rursùs loco, nihil eſt, quod addam, neque
cur importunè rogem, quamobrem non cenſueris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index