DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 207 > >|
1uiſſe ſcalenos, conſideranda eſt octaua propoſitio libri de co­
noidibus, & ſph æroidibus, in qua proponit Archimedes co­
num conſtituere, & inuenire, in quo ſitſectio ellipſis data, ver
tex autem coni in linea exiſtat a centro ellipſis adectos angu
los ellipſis plano erecta.
Exqua conſtructione planè apparet,
Archimedem (vt ex eius demonſtratione conſtat) hoc in lo­
co 〈que〉rere, & inuenire conum proculdubio ſcalenum.
vt etiam
ex nona eiuſdem libri propoſitione perſpicuum eſſe poteſt; in
qua vt plurimùm conus inuenitur ſcalenus.
Ex quibus mani­
feſtiſſimè patet Archimedem non ſolùm de conis rectis, verum
etiam de conis ſcalenis notitiam habuiſſe.
Porrò ea verba, quę
refert Eutocius ex ſententia Heraclij, qui Archimedis vitam
literis mandauit; idipſum ſatis manifeſtant.
Heraclius enim
inquit Archimedem quidem primum conica theoremata fuiſſe
aggreſſum; Apollonium verò, cùm ea inueniſſetab Archime
de nondum edita; tanquam eius propria edidiſſe.
quod qui­
dem etiam exipſiusmet Archimedis ſcriptis confirmari poteſt.
in libro nam〈que〉 de conoidibus, & ſphæroidibus ante quartam
propoſitionem vbi Archimedes theorema proponit alibi de­
monſtratum, inquit, Hoc autem oſten ſum eſt in conicis elementis. in
principio etiam libri de quadratura paraboles, cùm nonnulla
propoſuiſſet; poſt tertiam propoſitionem ſcilicet, inquit De­
monſtrata autem ſunt hæc in elementis conicis. nonneigitur conſtat
Archimedem elementa conica ſcripſiſſe?
Obijciet verò aliquis,
non propterea conſtare, hęc elementa eonica, quorum me­
minit Archimedes, ipſiusmet eſſe Archimedis; cùm non affir
met, hæcfuiſſe ab ipſo demonſtrata.
verùm illud in primis ma
nifeſtum eſt, tempore Archimedis conica elementa extitiſſe.
vt nonnulli Euclidem quatuor conicorum libros edidiſſe af­
firmant
; ſicut Pappus in ſeptimo Mathematicarum collectionuum
libro aſſerit.
Sed ex modo lo〈que〉ndi Archimedis planè conſtat
hæc fuiſſe ab ipſo conſcripta.
Nam quando Archimedes ali­
qua ſupponitab alijs demonſtrata, tunc addere conſueuit, illa
ab alijs demonſtrata eſſe; vt in vndecima propoſitionedeco­
noidibus, & ſphæroidibus; cùm inquit. omnis coni ad conum pro­
portionem compoſitam eſſe ex proportione baſium, & proportione altitu­
dinum, quod quidem, quia ab alijs demonſtratum fuerat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index