1
Quoniam autem de generibus columnarum origines et
inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur
isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt
prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.
in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis
vocabulis nominata.
ea autem uti in nominationibus, ita
in re varias habet utilitates.
trabes enim supra columnas
et parastaticas et antas ponuntur; in contignationibus tigna
et axes; sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et
capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes
ad extremam suggrundationem; supra cantherios templa;
deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes proiecturis eorum tegantur.
Scan | Original |
---|---|
121 | |
122 | |
123 | |
124 | |
125 | |
126 | |
127 | |
128 | |
129 | |
130 | |
131 | |
132 | |
133 | |
134 | |
135 | |
136 | |
137 | |
138 | |
139 | |
140 | |
141 | |
142 | |
143 | |
144 | |
145 | |
146 | |
147 | |
148 | |
149 | |
150 |