Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1Profecto locandus is quidem erit / ubi et facile ponere: et im
penſa
non grauiſſima perficere: et eternum futurum ſperaſſe
liceat
.
Captanda igitur uada non profundiora: non abruta:
non
incerta: non mobilia: ſed coequata et manſura.
Vitan
di
uortices: gurgites: uoragines et eiuſmodi: quæ mala per
fluenta
uerſantur.
Vitandique in primis anfractibus riparum
cubiti
: cum cæteras ob res / ſunt enim iſtic ripæ ut uidere licet
ruinis
obnoxiæ / tum quod per eos ipſos cubitos alluuiorum tem
peſtatibus
rapta ex agris materia et trunci et ſiluæ non re
cto
expeditoque lapſu deuehuntur / ſed obuerſantur: aliaque alias
retardando
glomerantibus congruuntur: uaſtumque coactæ in
cumulum
hæreſcunt pilis: unde fauces arcuum obſtipatæ
ſuccumbunt
quoadiu moleque preſſantium aquarum detur
batur
opus / atque diruitur.
Sed ſunt pontium alii lapidei / alii
lignei
.
De ligneis prius / quod opere ſint faciliores: poſt de la
pideis
tranſigemus.
Vtrumque firmiſſimum eſſe oportet.
Ergo is multa et ualida lignorum copia corroborabitur.
Quam ad rem pulchre exequendam / illud Cæſaris maiorem im
modum
confert.
Nam pontis quidem efficiendi rationem
ſic
inſtituit.
Tigna bina ſexquipedalia paululum ab imo
præacuto
dimerſa ad altitudinem fluminis / interuallo pe
dum
duorum inter ſe iungebat.
Haec cum machinationibus
immiſſa
in flumen defixerat: figiſticiſque adegerat non di
recte
ad perpendiculum / ſed prona ac faſtigiata: ut ſecun
dum
naturam fluminis procumberent.
His item contraria
duo
inter ſe ad eundem modum iuncta: interuallo pedum
quadragenum
ab inferiore parte contra uim atque impetum
fluminis
conuerſa ſtatuebat.
Haec utraque uti diximus con
ſtituta
bipedalibus trabibus ſuperimmiſſis iungebat longis
quantum
inſtitorum tignorum iunctura diſtabat.
Huiuſmodi
autem immiſſæ trabes binis utrinque fibulis ab extrema parte de
ſtinebantur
: quibus diſcluſis atque in contrariam partem re
iunctis
/ tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura:
ut
quo maior uis aquæ ſe incitaſſet / hoc arctius colligata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index