Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſyllogiſtica eſt illatio, poteſt aliquid ineſſe neceſsitatis inter parteis; ſed illatio nequaquam: plus
enim patet neceſſarium a quàm illatio. neque à definitione ad definitum, neque à genere & parti­

bus ad definitionem eſt facultas inferendi, ſi vera docent Auerroës & Ariſtoteles: eſt ſanè pro­
greſſus ab vno ad alterum, à priore ad poſterius, & à noto fortaſſe ad ignotum, quòd ſi hoc illatio­
nem vocemus, de nomine non contendam, ſed valdè impropriè ſic appellari monebo.
omni aut
ordini, omni viæ, atque omni inſtrumento communis eſt ille progreſſus: at non in omni inſtrumen­
to ineſt neceſsitas inferendi, vt in exemplo & inductione, ſed vbi extat ſyllogiſmus: in hac enim
oratione ſola aliud quid ab acceptis infertur neceſſariò.
Ab his igitur ordinibus methodi ſunt ap­
pellatæ quę res ipſas quarum ſcientiam quęrimus, amplectuntur, & eas certis inſtrumentis notas
efficiunt, vt autem ea ſtruant, varias adhibent machinas & vias.
Erit igitur ampla vis methodi;
neque ſolùm via conſtabit, vt iis placuit qui methodum interprętati ſunt viam.
Hęc ſiquis accu­
ratius inſpexerit, facilè intelliget cur genus omiſſum fuerit; neque illę differentiæ conſtitutæ quæ
è genere ipſo pullulant, vnde methodi definitio ſtrui poſſet: nam vocis ambiguitas quę diſtribuen­
da fuit in plureis notioneis; tùm plura illa quæ in vnius methodi conſtitutionem concurrunt, & re­
ſolutionem flagitant; tum item quòd accidentia cùm ſint, aut illa imitentur (etenim ſunt ex affe­
ctionibus entis) ex cauſsis ea primùm dignoſci oportebat, & ex illis eruere definitionem; non pa­

tiebantur, vt inde initium facerem.
nunc ratio ſuccurret ad hæc omnia præſtanda quorum initium
ab ea diſtinctione repetetur, quòd hæc omnia rebus analyticis ſimilia ſunt: ſiquidem ſicut illa ſeor­
ſum ſpectari queunt, & vt applicata ad certarum rerum explicationem & applicata degenerant
in habitum illum qui per ſe in earum explicatione verſatur, velut vſurpata in phyſicis iam phyſica
ſunt; ſic & ordo, & inſtrumenta, & viæ vel abſolutè concipiuntur, & ita pertinent ad facultatem
communiorem, vel in quaque ſcientia ſumuntur, & partes eius ſcientiæ fiunt: abſolutè accepta
planè ſunt ex ordine ſecundarum notionum, & cùm per omne genus pertinere valeant, & ſenſile,
& quod in intelligentiam cadit, in tranſcendentibus optimo iure numerantur: eorum nullum neque
genus eſt, neque differentia quæ emanet ex genere: veruntamen quòd nihil eſt in mente noſtra
quod imaginem cuiuſdam certæ categoriæ non referat, & ſub determinata dictionis figura non
repręſentetur; aimus item & hæc à nobis ita concipi nimirùm ordinem & inſtrumenta, vt ea quę
reſpiciant inter ſe: ordo enim poſitus eſt in rebus ordinatis, & inſtrumenta ſunt alicuius effi­
cientis & gratia finis: via monſtrat progreſſum ad aliquam formam, ſiue habitum: proinde nun­
cupabitur ex fine, ac proximo quidem inſtrumento, remoto verò ſcientia.
Quapropter eiſdem
categoriis veluti ſpatium & termini comprehendentur.
Methodus verò tota cuius hæc ſunt prin­

cipia propter eruditionem quæ ponitur in diſcente, & ſcientiam qua debet impertiri, progreſſus
erit cum ratione & via à priore ſecundùm naturam ad poſterius, quoad ex illo facilè doceatur.
Hæc illorum propria ſunto, dum abſolutè conſiderantur. Sed iam rebus ipſis adiuncta ſpectentur,
cùm degenerant in ea quibus aggregantur, & in ſcientiis agnoſcuntur.
Equidem varium iudicium
de ordine, & via, & inſtrumento, & ſcientia, & methodo faciendum puto.
Id verò facilè me proba­
turum confido, ſi prius exponam quemadmodum ſcientia comparetur.
Nec verò dubium eſt,
quin æmuletur eius adeptio quendam motum quo ex iis quæ nota ſunt natura, ſtudemus conſe­
qui
notitiam rerum quas ignoramus.
ea notitia fit per ipſarum ſpecies & notiones, quas ita di­
ſpoſitas eſſe oportet, & ſic cohęrere, vt ille qui ſciturus eſt, fiat ἀμετ αίπτωτος & immutabilis.
Porrò notiones cùm ſint ſimulachra rerum quæ ſunt extra animum, perſpicuè numerantur in iis
quæ ſunt ad aliquid b eædem, quòd afficiunt animum, vocantur ab Ariſtotele παθήματα &

paſsiones. (neque enim nos ita Latini eſſe volumus, vt pro rebus nomina tibi demus, vt illi qui
animi ſenſus vertere voluërunt) ad quas cùm pertineat genus illud mutationis quæ dicitur alte­
ratio, ſimiliter analogia quadam hæc alteratio dicitur à philoſophis, c ſed cùm ſit ſine pernicie

ſubſtantiæ ac ſubiecti circum quod fit, atque aliter àc motus ille qui fit in paſsione corporea, &
primæ ſpeciei, notatur illa conditione ſalutaris.
Ergo quatenus ſunt ſigna rerum, reponuntur in iis

quæ ſunt ad aliud.
vnde ſcientia dicitur eſſe rei quæ ſciri poteſt. eædem cùm ſint animi paſsiones,
non ſine cauſſa referuntur ad qualitates: & cùm ex his ſcientia fiat quam ſtabilem eſſe contingit,
in habituum ordine numerabitur.
Itaque ſcientia terminus erit cuiuſdam motionis quæ fit in qua­
litate.
Cùm verò termini in hac categoria bifariam ſpectari poſsint, vt formæ, & vt infixi, vnde
conuertuntur in habitus, veluti calor febrilis qui primùm ex affectione producitur, & terminus
eſt huius affectionis, eſt forma; hic ſi foueatur & redintegretur, efficitur hecticus, & transformatur
in habitum: ſic de ſcientia dicendum eſt: contrahitur enim ex iterata contemplatione, & ſic inhę­
ret, vt non niſi ex maxima perturbatione commoueri queat, ex quo efficitur habitus, & cùm prius
quaque vel leui occaſione pelli poſsit, quaſi facta materiæ propria, & ex toto combibita pertinaci­
ter inſidet, nihil afferens noui, & intentione, non extentione proficiens, ac quodammodo pote­
ſtatem naturalem informans, & nihil reſpiciens ipſam cogitantem, qua ex noto ad ignotum diſcendo
proficiſcimur: quia non amplius in docentis poteſtate poſita eſt, ſed in arbitrio eius qui didicit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index