Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 sunt igitur tenues formae, rerum similesque
effigiae, singillatim quas cernere nemo
cum possit tamen, adsiduo crebroque repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
nec ratione alia servari posse videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
Nunc age quam tenui natura constet imago
percipe.
et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra nostros sensus tantoque minora
quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
cunctarum quam sint suptilia percipe paucis.
primum animalia sunt iam partim tantula, quorum
tertia pars nulla possit ratione videri.

horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
quid cordis globus aut oculi?
quid membra? quid artus?
quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque
unde anima atque animi constet natura necessumst ?

nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?

praeterea quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panaces absinthia taetra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index