Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000956">
                <pb xlink:href="079/01/167.jpg" pagenum="118"/>
              Dextera ea propter nobis simulacra remittunt
                <lb/>
              Aut quia de speculo in speculum transfertur imago;
                <lb/>
              Inde ad nos elisa bis advolat: aut etiam quod.</s>
              <s id="s.000957">
                <lb/>
              Circumagitur, cum venit imago; propterea quod
                <lb/>
              Flexa figura docet speculi convertier ad nos.</s>
              <s id="s.000958">
                <lb/>
              Endogredi porro pariter simulacra, pedemque
                <lb/>
              Ponere nobiscum credas, gestumque imitari;
                <lb/>
              Propterea quia, de speculi qua parte recedas,
                <lb/>
              Continuo nequeunt illinc simulacra reverti:
                <lb/>
              Omnia quandoquidem cogit natura referri,
                <lb/>
              Ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.</s>
              <s id="s.000959">
                <lb/>
              Splendida porro oculi fugitant, vitantque tueri:
                <lb/>
              sol etiam caecat, contra si cernere pergas;
                <lb/>
              Propterea quia vis magnast ipsius; & alte
                <lb/>
              Aera per purum graviter simulacra feruntur,
                <lb/>
              Et feriunt oculos turbantia composituras.</s>
              <s id="s.000960">
                <lb/>
              Praeterea splendor, quicumque est acer, adurit
                <lb/>
              Saepe oculos, ideo quod semina possidet ignis
                <lb/>
              Multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.</s>
              <s id="s.000961">
                <lb/>
              Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
                <lb/>
              Arquati, quia luroris de corpore eorum
                <lb/>
              Semina multa fluunt simulacris obvia rerum;
                <lb/>
              Multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
                <lb/>
              Quae contage sua palloribus omnia pingunt.</s>
              <s id="s.000962">
                <lb/>
              E tenebris autem, quae sunt in luce, tuemur;
                <lb/>
              Propterea, quia cum propior caliginis aer
                <lb/>
              Ater init oculos prior, & possedit apertos;
                <lb/>
              Insequitur candens confestim lucidus aer,
                <lb/>
              Qui quasi purgat eos, ac nigras discutit umbras
                <lb/>
              Aeris illius: nam multis partibus hic est
                <lb/>
              Mobilior, multisque minutior, & mage pollens.</s>
              <s id="s.000963">
                <lb/>
              Qui simul atque vias oculorum luce replevit;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>