Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1Profecto locandus is quidem erit / ubi et facile ponere: et im
penſa non grauiſſima perficere: et eternum futurum ſperaſſe
liceat.
Captanda igitur uada non profundiora: non abruta:
non incerta: non mobilia: ſed coequata et manſura.
Vitan
di uortices: gurgites: uoragines et eiuſmodi: quæ mala per
fluenta uerſantur.
Vitandique in primis anfractibus riparum
cubiti : cum cæteras ob res / ſunt enim iſtic ripæ ut uidere licet
ruinis obnoxiæ / tum quod per eos ipſos cubitos alluuiorum tem
peſtatibus rapta ex agris materia et trunci et ſiluæ non re
cto expeditoque lapſu deuehuntur / ſed obuerſantur: aliaque alias
retardando glomerantibus congruuntur: uaſtumque coactæ in
cumulum hæreſcunt pilis: unde fauces arcuum obſtipatæ
ſuccumbunt quoadiu moleque preſſantium aquarum detur
batur opus / atque diruitur.
Sed ſunt pontium alii lapidei / alii
lignei.
De ligneis prius / quod opere ſint faciliores: poſt de la
pideis tranſigemus.
Vtrumque firmiſſimum eſſe oportet.
Ergo is multa et ualida lignorum copia corroborabitur.
Quam ad rem pulchre exequendam / illud Cæſaris maiorem im
modum
confert.
Nam pontis quidem efficiendi rationem
ſic inſtituit.
Tigna bina ſexquipedalia paululum ab imo
præacuto dimerſa ad altitudinem fluminis / interuallo pe
dum duorum inter ſe iungebat.
Haec cum machinationibus
immiſſa in flumen defixerat: figiſticiſque adegerat non di
recte ad perpendiculum / ſed prona ac faſtigiata: ut ſecun
dum naturam fluminis procumberent.
His item contraria
duo inter ſe ad eundem modum iuncta: interuallo pedum
quadragenum ab inferiore parte contra uim atque impetum
fluminis conuerſa ſtatuebat.
Haec utraque uti diximus con
ſtituta bipedalibus trabibus ſuperimmiſſis iungebat longis
quantum inſtitorum tignorum iunctura diſtabat.
Huiuſmodi
autem immiſſæ trabes binis utrinque fibulis ab extrema parte de
ſtinebantur: quibus diſcluſis atque in contrariam partem re
iunctis / tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura:
ut quo maior uis aquæ ſe incitaſſet / hoc arctius colligata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index