Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 355 > >|
1
Additio de Iride.
Cvm ſuperior Ariſtot. de Iride tractatio obſcura, ac tricis pluribus
impedita euaſerit, cumque; aliorum etiam demonſtrationes aliqua
ex parte vacillent, viſum eſt breuiter expeditam, atque abſolutam
ipſius apponere demonſtrationem.
Cum igitur in cœleſti arcu
duo potiſſimum ſint, quæ ſui admiratione Philoſophorum animos in ſui con­
templationem alliciant, colores, ſcilicet, & figura: nos mirabilem illam co­
lorum triadem, tanquam alienam, phyſicis relinquentes, de figura ipſius iu­
re mathematico diſſeremus: rotunditatis ſcilicet Iridis cauſam opticis ra­
tionibus venabimur, cur aliquando ſemicirculus, aliquando ſemicirculo mi­
nor appareat.
vt igitur ordine procedamus.
Primo loco aduertendum eſt tria ad Iridis viſionem eſſe neceſſaria, So­
lem, oculum, & nubem tenuem, ac roſcidam, quæ ſcilicet minutis guttulis
iam ſcateat; hac enim ratione guttulæ illæ innumera erunt veluti parua
ſpecula, quæ lumen Solis ob paruitatem imperfecto quodam modo repre­
ſentare poſſint, ex tali enim repreſentatione Iris apparet.
quæ tria debent
eſſe ita diſpoſita, vt Sol, oculus, & centrum Iridis ſint in eadem recta linea
conſtituta, oculusque; medium locum, inter Solem, & Iridis centrum obtineat,
vt in prima figura videre eſt, in qua Sol vbi A, oculus in C. nubes verò
G H L E, in qua apparet Iris in arcu E B F, quem debemus concipere eſſe
in receſſu, vt pictores aiunt, depictum.
i. non in hoc ſitu, & ouali figura, ſed
65[Figure 65]
eſſe perfectè ſemicircularem, habereque; talem poſitionem, vt pars ipſius B F,
ſit citra chartam eleuata, ipſique; perpendicularis, pars verò E B, vltra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index