Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 158 > >|
1xis conſpicuus, poſſitque & fixas ipſas illuſtrare,
& vniuerſum mundum ſua luce complere.
Verùm
quamuis diameter Solis ex fixis ſpectati, non fuerit
niſi pars ducenteſima diametri magni orbis; pote­
rit nihilominùs Sol apparere tantus, quantus eſt
ipſe orbis, aut etiam tota regio Planetaria, quam­
uis eius diameter ſit decuplò major; idque ob lu­
cem vegetam, diffuſoſque ipſius radios, quibus
oculus afficiendus erit, ea ratione, qua flammula
candelæ noctu ſpectata ignis ingens procùl appa­
ret.
Talis radiorum circumfuſio affingit ſtellis om­
nibus magnitudinem, ambitumve majorem, quàm
reuerâ ſit; cùm nulla ſit fixa, cuius vera diameter
non comprobetur quam-plurimis vicibus minor ap­
parente; & Planetæ quoque (tametſi ſint lucis lon­
gè obtuſioris) diametro appareant aliquot vicibus
majore, quàm ſint, vt Mercurius circiter nouem,
quemadmodum exmea illa obſeruatione conſtitit.
Quare & quemadmodum ſtella is cum diametro
minore ſit, quàm ſint diametri circellorum à Pla
netulis eius deſcriptorum, apparet nihilominùs tan­
ta vt eiuſcemodi circellos ſua luce compleat; ita
Sol licet, diametro minor, quàm magnus iſte or­
bis ſit, poterit nihilominùs apparere tantus, vt com­
pleat ſuis radiis totum illius interuallum, ac inter­
uallum etiam totius regionis Planetariæ, & tantus
eſſe, quanta ipſa videatur.
Et fac non omninô com­
plere; ſeu etiam prorſùs non videri; quàm multæ
quæſo ſtellæ ſunt, quæ videri à nobis ob immen­
ſam longinquitatem non poſſunt (ſaltem teleſco-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index