Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
121
121 (115)
122
122 (116)
123
123 (117)
124
124 (118)
125
125 (119)
126
126 (120)
127
127 (121)
128
128 (122)
129
129 (123)
130
130 (124)
< >
page |< < (119) of 213 > >|
125119IN LIB. DE COLORIBVS. aut alterius coloris, mutuentur colorem plantarum.
Cùm inquit germina non amplius augentur vel ado
leſcunt, (nam dum augentur, colore herbaceo con-
ſpiciuntur infecta.)
quoniam caliditas non domina-
tur nec obtinet, aut cohibet affluens alimonium:
ſed
contrà reſoluitur, &
exiccatur humor, calidúmque
præualet humido nutrimenti:
eo tempore fructus o-
mnes matureſcunt.
Tunc enim fructus maturãtur &
concoquuntur, cùm calidum pręualet humido, quod
æſtate in plurimis accidit.
atque ob id dixit, à Sole &
caliditate aëris.
præualet enim caliditas aëris æſtate. &
per fructum, rurſus περϊκά ρπϊον appellat.
Tunc itaque
cùm non amplius augentur, &
imminuitur alimen-
tum, &
calor aëris ac Solis concoquunt humorem
qui in fructibus eſt, eòſque ad maturitatem deducit:

germina fiunt coloris plantæ.
Patet hoc in vitibus,
dum namq.
adhuc germina adoleſcunt, viridia ſunt:
vbi verò defluit illa humiditas ſuperuacua, vitis colo
rem induunt, &
nigricant, idq́ue accidit poſt fru-
ctuum maturitatem.
Poſt hæc à ſimili explanat, quo-
modo germina vendicent ſibi colores plantarũ, cùm
inquit, quemadmodum &
quæ tinguntur à floribus.
hæc verò verba ſupponunt ea, quæ dicta fuerunt ca-
pite quarto, de iis quæ arte tinguntur.
nam inde pa-
tet, quo pacto ramuſculi colorantur plantæ colore.

quemadmodum enim quæ tinguntur arte, à floribus
colorum tingentium, per calidum &
humidum ape-
riens tingendorum meatus, ac educens florem à tin-
gentibus, eoq́ue flore in meatus tingendorum corpo
ris vi calidi et humidi ſeſe demergente, tinguntur:
ita
à calido naturali, agente in humorem plantæ, eumq́.

incidente, ac deferente ad germinis alimentum, ger-
mina colore plantæ colorantur:
præſertim illa,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index