LXX.
Idem de materiâ ſe
cundi elementi non
poſſe intelligi.
Idem de materiâ ſe
cundi elementi non
poſſe intelligi.
15
20
25
Praeterea etiam conſiderare oportet particulas ſe
cundi elementi quae volvuntur circa centrum L, non
solùm habere vim recedendi ab iſto centro, ſed etiam
perſeverandi in ſuà celeritate; qu duo ſibi quodam
modo adverſantur: quia, dum gyrant in vortice L, à
vicinis aliis vorticibus, qui ſupra & infra planum
hujus figurae intelligendi ſunt, intra certos terminos
cohibitae, non poſſunt evagari verſus B, quin tardiùs
moveantur inter L & B, quàm inter L & alios vicinos
vortices, extra planum hujus figurae intelligendos; &
quidem tantò tardiùs, quanto ſpatium L B erit majus.
Nam, cùm circulariter moveantur, non poſſunt plus
temporis impendere in tranſeundo inter L & iſtos alios
vortices, quàm inter L & B. Atque idcirco, vis quam
habent ad recedendum à centro L, efficit quidem ut
nonnihil evagentur verſus B, quia ibi occurrunt par
tibus circumpolaribus vorticis S, quae non difficulter
ipſis cedunt; ſed ex adverſo vis quam habent, ad reti
nendam celeritaltem ſui motûs impedit ne uſque adeò
evagentur, ut ad S pereniant. Quod idem non habet
locum in materiâ primi elementi: etſi enim in hoc
conſentiat cum particulis ſecundi, quòd ſimul cum
ipſis gyrando, recedere conetur à centris vorticum in
quibus continetur; in eo tamen maxim diſſentit, quòd
non opus ſit ut quidquam de ſuà celeritate remittat,
cùm ab iſtis centris recedit, quia ubique ferè aequales
invenit vias, ad motus ſuos continuandos: nempe in
anguſtiis angulorum, qui à globulis ſecundi elementi
non implentur. Quamobrem non dubium eſt, quin ma
teria iſta primi elementi continuò fluat verſus S, per
partes polis A & B vicinas, non modò ex vorticibus K