Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
[Figure 221]
[Figure 222]
[Figure 223]
[Figure 224]
[Figure 225]
[Figure 226]
[Figure 227]
[Figure 228]
[Figure 229]
[Figure 230]
< >
page |< < of 599 > >|
1
GEORGII AGRICO­
LAE DE RE METALLICA
LIBER SEXTVS.
Dixi de uenarum foſsionibus, de puteorum ſtructu­
ris, de cuniculorum, foſsarum latentium, cauernarum ſub
ſtructionibus, de arte menſoris: nunc dicam primò
de ferramentis, quibus uenæ ſaxaque excinduntur: de
inde de uaſis in quæ conijciuntur globæ terrarum, ſa
xorum, metallorum, aliarumque rerum foſsilium, ut uel ex
trahi uel euehi uel efferri poſsint: atque etiam de ua­
ſis aquarijs & canalibus: tum de diuerſi generis ma
chinis: poſtremò de malis metallicorum, quæ omnia
dum deſcribentur accuratius, iterum multæ laborandi rationes explicabuntur.

Ferramenta aut ſunt ea, quæ proprio nomine metallici ſic appellant, cunei
præterea, laminæ, bracteæ, mallei, bacilla, conti, ligones, uerricula, batilla.

Sed eorum, quæ proprio nomine ferramenta ſunt, quatuor exiſtunt formæ,
quæ ferè non figura, ſed longitudine uel craſsitudine inter ſe differunt: ete­
nim omnium pars ſumma eſt lata & quadrangula, ut malleo percuti poſsit: ima
in mucronem deſinit, ut ſaxorum & uenarum duriciam acie diffindat: omnia quo
que præter quartum ſunt perforata.
Primùm quidem, quo foſſores quotidie
utuntur, longum eſt dodrantem: latum, ſeſquidigitum: craſſum, digitum.
In
ſecundo eſt eadem quæ in primo latitudo, itemque craſsitudo, ſed longum eſt
duos dodrantes, quo foſſores duriſsimas quaſque uenas ſic findunt, ut rimis
fatiſcant.
Tertium eandem quam ſecundum longitudinem aſſumit, uerum pau­
lò latius & craſsius eſt: quo fodiunt ſolum eorum puteorum, qui paulatim
colligunt aquas.
Quartum ferè longum eſt palmos tres & digitum unum:
craſſum, digitos duos: ſuprema parte latum digitos tres, media palmum, ima,
ut cætera cuſpidatum.
Hoc uenas duriores excindunt. Verum primi ferramen
ti foramen à ſumma parte diſtat palmum: ſecundi & tertij, digitos ſeptem.

Quodque uerò circa foramen hinc illincque extuberat, in id indunt manubri­
um ligneum: quod altera manu tenent, cùm ferramentum, ad ſaxa applica­
tum, malleo feriunt.
Hæc ferramenta maiora uel minora, prout res hoc po­
ſtulat, fabricari ſolent.
Omnia retuſa fabri ferrarij rurſus, quoad fieri poteſt,
acuunt.
At cuneus plerunque longus eſt palmos tres & digitos duos: latus,
digitos ſex: ſumma parte ad palmi altitudinem craſſus digitos tres, deinde
paulatim tenuior, ut ima fiat acutus.
Sed lamina alta & lata eſt digitos ſex:
ſumma parte craſſa digitos duos, ima ſeſquidigitum.
In bractea uerò eſt ea­
dem, quæ in lamina altitudo & latitudo, ſed admodum tenuis eſt.
His omni
bus, ut proximo libro explicaui, utuntur cum uenas duriſsimas excindunt.

Atque etiam cunei, laminæ, bracteæ modo maiores, modo minores ſolent
confici.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index