Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
Cùm enim TP menſura plagæ, quam recipit orbiculus C
ex A, ſit minor quàm AP ſinus rectus grad: 60; qui reliquum
impulſum, quo centrum A moveretur à plagâ, metitur; erit ut
AP ad PT, ita motûs in A admotum in C.
Quia verò or­
biculus A percutit æqualem D, occurrit verò eidem in lineâ
centri; dabit plagam perfectam: ac proinde per 1 poriſma A
quidem à motu conquieſcet, D verò eadem velocitate feretur.

Verùm licet hypomochlium GP eâ ratione impulſum partia­
tur; quia tamen utraque plaga fit ſimul; habebit plaga ex A ad
plagam ex P eam rationem, quam AT ad PT.
Cùm enim
vectis ſit AT, cuius fulcimentum in T; erit per prop: 3 Gui­
di Vbaldi, ut AT ad PT, ita gravitas appenſain A adean­
dem gravitatem appenſam in P.
At verò eandem rationem
habet vis ſurſum impellens, quam gravitas deorſum movens:
quòd gravitas non niſi mediante impulſu agat.
Quòd ſi itaque
totus impulſus in AT ſit partium 42; & TP pars ſexta AT;
erit plaga TP in primâ quidem partitione, quam hypomo­
chlium GP inducit, partium 7: impulſus verò reliquus in A
partium 35.
At verò cùm percuſſio geminatur; plaga ex A
quidem eſt partium 36, ex P verò partium 6.
Secet nunc orbiculum D, non per centrum, diameter pro­
ducta ex puncto medio inter F&H: in quo eundem percutiat
alius orbiculus æqualis: dico immoto A utrumque orbiculum
C & D moveri.
Ducantur per contactus GI lineæ hypomo­
chlij eidem diametro parallelæ: quas ſecent lineæ perpendicu­
lares ex A. erit itaq, huic quidem æqualis linea ex G perpendi­
cularis ad eandem diametrum ſinus grad: 45. propterea quod
GI ſit grad: 60 atque huius ſemiſſis VI grad: 30. cuius comple­
mentum 2928992 menſura plagæ in C.
Rurſum quia FI
eſt grad: 165; erit ſemiſſis ſinus rectus grad: 82 pr:30. cuius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index