Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1dicularis. Nauis vero idem interuallum conficiet quod ſcalmus B.
Dico igitur rectam A E maiorem eſſe recta B D. Secet enim re­
cta A C rectam E F in G.
Quia igitur A G E, & B G D
triangula ſunt æquiangula, erit ſicut A G ad B G: ſic A E
ad B D prop. 4. lib. 6.
Maior eſt autem A G ipſa B G, ax. 9.
Erit igitur A E maior quam B D. Itaque caput remi A maius
percurrit ſpatium: quam nauis.
quod erat demonſtrandum.
39[Figure 39]
Quod ſi per punctum B rectam duca­
mus H K æqualem remo, & ad rectos
cum recta B D, & inſuper ſecantem A
3 in puncto I, manifeſtè intelligemus
ipſam rectam A E ( quæ eſt totus motus
capitis remi in vna remigatione ) conſtare
ex A I, & I E, quarum prior reſpon­
det curuæ A H deſcriptæ per capitis remi
motum proprium: poſterior vero æqualis
eſt rectæ B D ( ſunt enim latera parallelo­
grammi oppoſita prop. 34. lib. 1.) quæ motu
nauis decurſa eſt.
Et quia Nonius ſine demonſtratione aſ­
ſumit nauim tantùm decurrere, quantùm
ſcalmus, id quoque demonstremus.
quia ad
ſequentia etiam vtile eſt.
Ante remigationem remi existentis in ſcalmo B ſit nauis prora C
poſt remigationem ſit B
40[Figure 40]
in E & prora in D ſic­
que C D erit nauis pro­
motio, & B E ſcalmi.
Dico igitur C D & B E æquales, quia reliquæ ſunt ex æqualibus
B C, E D dempto communi E C axio. 3.
Ergo nauis tantùm de­
currit quantùm ſcalmus.
Propoſitio ſecunda.
Capite remi motu proprio, & naui æqualiter motis, palmula im­
mota veluti centrum manet: & palmula immota, caput remi &
nauis æqualiter mota ſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index