Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1

ſed in aqua, vel in aere, illa enim habebit tres gradus
grauitatis, & vnicum leuitatis, ergo ignis per aquam
aſcendet velocitate trium graduum; in mercurio ve­
rò impetu octo graduum, & terra per ignem octies
velociùs deſcendet, quàm per aquam.
Præterea aer
habet vnicum gradum grauitatis, & tres gradus le­
uitatis, igitur ignis octies velociùs per mercurium
aſcendet, quàm per aerem, vnde hac ratione habe­
bimus menſuram vnius gradus impetus tàm in aſcen­
ſu
, quàm in deſcenſu, qui comparari poteſt cum im­
petu ignis per mercurium aſcendentis, & terræ per
ignem deſcendentis; & proindè facilè conijci po­
terit, an prædictæ velocitates extremorum elemen­
torum reuerà ſint octuplæ, vel non, comparatæ ad
velocitates quas exercent in intermedijs elementis.
& licèt experimentum non det exactam præciſionem,
nihilominùs ſufficientiſſimè euincit falſitatem peri­
pateticæ hypotheſis, ſed licèt reuerà vis, & energia,
qua corpora aſcendunt, vel deſcendunt, minimè de­
duci poſſit ex velocitate tranſitus ſursùm, vel deor­
sùm, vt ſuo loco apertè oſtendemus, tamen aſſumi
poteſt cum aduerſario ad eum redarguendum.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Conſiderentur deindè elementa intermedia, vt
ſunt aer, & aqua, ſeù alia corpora mixta, quæ eiſdem
gradibus leuitatis, & grauitatis afficiantur.
Demon­
ſtrandum eſt, nullum eorum corporum, quæ aſcendunt
ſursùm poſitiuam leuitatem habere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index