Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1versùs illud centrum, cui propior eſt; accedit, quòd ex Luna vmbræ im­
merſa vapor non educitur, vnde nova in ſiccitatis aut humoris vi muta­
tio ſequitur, immò & minor æſtus diebus, qui deinde ſequuntur; quia ſci­
licet totus ille humor deſideratur, qui toto Lunaris deliquij tempore So­
lis vi eductus fuiſſet.
Antim. Vnum omittis, quod certè dignum ſcitu eſt; ſit enim lagenula
41[Figure 41]
quæpiam A, ex cuius ventre aſſurgat ſurſum
canaliculus GF ad inſtar roſtri; impleatur aqua
ſit què ſuprema ſuperficies aquæ BC, per cana­
liculum aſturgit ſupra libellam CD ; an fortè eo
tempore, quo tumet æſtus, id eſt, quo Luna eſt
in Meridiano; minùs aſſurgit puta in E; plus
verò, puta in F, eo tempore quo à Meridiano 90.
gradibus diſtat.
Auguſtin. Rem magnam narras, Antime; ſed fortè fabulam narras,
cuipiam haud abſimilis, qui aquam Marinam in canaliculo contentam flu­
xum & refluxum pati aſſerebat.
Antim. Seriò loquor, in his enim religioni ducerem, tibi aliiſque tui
ſimilibus imponere: ſed miror à te non videri; totum hoc ex præmiſſa do­
ctrina ſequi; nempe aër in hoc infimo tractu compreſſus, vt dixi, premit
ſuperficiem aquæ BC ; ſed cùm ſuperficiem D minùs premat, quid mirum,
ſi preſſio in BC prævaleat?
Minùs autem premitur ſuperficies D, quàm
CF; quia compreſſum corpus exerit ſuam vim quoquo versùm per om­
nes lineas, v.g. centrum baſis BC, aër ſuperfuſus per omnes lineas premit,
contentas intra conum maximè obtuſum, & baſim D, per lineas contentas
intra conum valdè acutum; quid mirum igitur, ſi preſſio in BC ſuperet
preſſionem in D, ac proinde aqua aſſurgat.
Chryſocom. Nunquid hoc tribui non poſſet Cylindro aëris gravitanti
in baſim BC, qui longè gravior eſt Cylindro gravitante in baſim D ; ſunt
enim Cylindri ; vt baſes.
Auguſtin. Nullo modo, nempe ſi habeatur ratio gravitatior. is, non
aſcendit aqua ſupra D ; quia gravitatio in perpendicularibus parallelis
accipienda eſt; neque in hoc vlla eſt difficultas; cum ſit primum quaſi
principium Hydraulicæ, aquarum conſiſtentium ſuperficies eſſe ad libellam;
attenta ſcilicet dumtaxat aquæ gravitate, ſecus tamen res ſe habet, ſi am­
bientis preſſio accedat; in hoc quippe gravitatio à preſſione diſfert, quod
hæc in Sphæram agat; ac proinde in idem punctum preſſæ ſuperficiei per
lineas infinitas ad illud idem punctum terminatas, illa verò per lineas
parallelas deorſum; ac proinde in idem punctum ſuperficiei vna tantùm
linea gravitationis cadat; vnde ratio petitur propter quam Cylindrus
major aquæ BG attollere minorem GD ſupra D non poſſit.
Porrò ex te
ſcire velim, Antimo, vtrùm in refluxu aqua altiùs aſſurgat quam in fluxu
per canaliculum GF.
Antim. Omnia ferè complecti viſus es, & ſingularem aëris compreſſi
effectum perſpicuè diſtinxiſti ab ipſo niſu gravitationis ; ſi vel vnum ver-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index