Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Dextera ea propter nobis simulacra remittunt
Aut quia de speculo in speculum transfertur imago;
Inde ad nos elisa bis advolat: aut etiam quod.

Circumagitur, cum venit imago; propterea quod
Flexa figura docet speculi convertier ad nos.

Endogredi porro pariter simulacra, pedemque
Ponere nobiscum credas, gestumque imitari;
Propterea quia, de speculi qua parte recedas,
Continuo nequeunt illinc simulacra reverti:
Omnia quandoquidem cogit natura referri,
Ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.

Splendida porro oculi fugitant, vitantque tueri:
sol etiam caecat, contra si cernere pergas;
Propterea quia vis magnast ipsius; & alte
Aera per purum graviter simulacra feruntur,
Et feriunt oculos turbantia composituras.

Praeterea splendor, quicumque est acer, adurit
Saepe oculos, ideo quod semina possidet ignis
Multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
Arquati, quia luroris de corpore eorum
Semina multa fluunt simulacris obvia rerum;
Multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
Quae contage sua palloribus omnia pingunt.

E tenebris autem, quae sunt in luce, tuemur;
Propterea, quia cum propior caliginis aer
Ater init oculos prior, & possedit apertos;
Insequitur candens confestim lucidus aer,
Qui quasi purgat eos, ac nigras discutit umbras
Aeris illius: nam multis partibus hic est
Mobilior, multisque minutior, & mage pollens.

Qui simul atque vias oculorum luce replevit;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index