Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Atque patefecit, quas ante obsederat ater;
Continuo rerum simulacra adaperta sequuntur;
Quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.

Quod contra facere in tenebris e luce nequimus;
Propterea, quia posterior caliginis aer
Crassior insequitur; qui cuncta foramina complet;
Obsiditque vias oculorum, ne simulacra
Possint ullarum rerum coniecta moveri.

Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
Propterea fit, uti videantur saepe rotundae,
Angulus optusus quia longe cernitur omnis,
Sive etiam potius non cernitur, ac perit eius
Plaga, nec ad nostras acies perlabitur ictus;
Aera per multum quia dum simulacra feruntur,
Cogit hebescere eum crebris offensibus aer:
Hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis,
Fit, quasi ut ad tornum saxorum structa terantur;
Non tamen ut coram quae sunt, vereque rutunda,
Sed quasi adumbratim paullum simulata videntur.

Umbra videtur item nobis in sole moveri,
Et vestigia nostra sequi, gestumque imitari,
Aera si credis privatum lumine posse
Endogredi, motus hominum, gestumque sequentem.

Nam nihil esse potest aliut nisi lumine cassus
Aer, id quod nos umbram perhibere suemus.

Nimirum, quia terra locis ex ordine certis
Lumine privatur solis, quacumque meantes
Officimus; repletur item, quod liquimus eius.

Propterea fit, uti videatur, quae fuit umbra
Corporis, e regione eadem nos usque secuta.

Semper enim nova se radiorum lumina fundunt,
Primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index