Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000963">
                <pb xlink:href="079/01/168.jpg" pagenum="119"/>
              Atque patefecit, quas ante obsederat ater;
                <lb/>
              Continuo rerum simulacra adaperta sequuntur;
                <lb/>
              Quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.</s>
              <s id="s.000964">
                <lb/>
              Quod contra facere in tenebris e luce nequimus;
                <lb/>
              Propterea, quia posterior caliginis aer
                <lb/>
              Crassior insequitur; qui cuncta foramina complet;
                <lb/>
              Obsiditque vias oculorum, ne simulacra
                <lb/>
              Possint ullarum rerum coniecta moveri.</s>
              <s id="s.000965">
                <lb/>
              Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
                <lb/>
              Propterea fit, uti videantur saepe rotundae,
                <lb/>
              Angulus optusus quia longe cernitur omnis,
                <lb/>
              Sive etiam potius non cernitur, ac perit eius
                <lb/>
              Plaga, nec ad nostras acies perlabitur ictus;
                <lb/>
              Aera per multum quia dum simulacra feruntur,
                <lb/>
              Cogit hebescere eum crebris offensibus aer:
                <lb/>
              Hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis,
                <lb/>
              Fit, quasi ut ad tornum saxorum structa terantur;
                <lb/>
              Non tamen ut coram quae sunt, vereque rutunda,
                <lb/>
              Sed quasi adumbratim paullum simulata videntur.</s>
              <s id="s.000966">
                <lb/>
              Umbra videtur item nobis in sole moveri,
                <lb/>
              Et vestigia nostra sequi, gestumque imitari,
                <lb/>
              Aera si credis privatum lumine posse
                <lb/>
              Endogredi, motus hominum, gestumque sequentem.</s>
              <s id="s.000967">
                <lb/>
              Nam nihil esse potest aliut nisi lumine cassus
                <lb/>
              Aer, id quod nos umbram perhibere suemus.</s>
              <s id="s.000968">
                <lb/>
              Nimirum, quia terra locis ex ordine certis
                <lb/>
              Lumine privatur solis, quacumque meantes
                <lb/>
              Officimus; repletur item, quod liquimus eius.</s>
              <s id="s.000969">
                <lb/>
              Propterea fit, uti videatur, quae fuit umbra
                <lb/>
              Corporis, e regione eadem nos usque secuta.</s>
              <s id="s.000970">
                <lb/>
              Semper enim nova se radiorum lumina fundunt,
                <lb/>
              Primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.</s>
              <s id="s.000971">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>