Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 355 > >|
1nam rectà recedat, ſicque; diameter Iridis E F, faciat angulos rectos cum
linea horizontali A C L, in quo ſitu oculo C, totus ex oppoſito directè ſpe­
ctaretur, non aliter ac Iridem ipſam conſpicere ſolemus.
Quod autem ne­
ceſſaria ſit nubes roſcida, pulcherrima hac experientia comprobatur: ſi enim
in Sole poſiti ore aquam efflantes leui aſpergine aerem Soli, ac nobis ad­
uerſum irroremus, actutum Iridis arcum guttulis illis, quamuis volitanti­
bus inhærentem ſumma voluptate ſpectabimus.
Quod præterea oculus no­
ſter, cum Iridem videmus, medius ſit inter Solem, & Iridis centrum, expe­
rimento diuturno, manifeſtum eſt.
Secundò, notandum eſt, arcum per reflexionem fieri: quod quidem pri­
mo eadem experientia, qua præcedens concluſio confirmatur: deinde, quia
Iridem ſemper in oppoſita Soli, ac nobis parte conſpicimus; quemadmodum
in eadem figura oſtenditur, quod aliter quàm per reflexionem fieri nequit.
Tertiò, ſciendum eſt ex Maurolyco, & 10. Baptiſta Porta, tantam eſſe di­
ſtantiam C D, ab oculo ad centrum arcus, quanta eſt altitudo, ſeu ſemidia­
meter D B, obſeruarunt enim ipſi angulos D C B, & C B D, eſſe ſemirectos,
& proinde æquales, & conſequenter duo latera C D, D B, trianguli C D B,
per 6. 1. æqualia ſunt.
Quartò, conſiderandum eſt lineas A B, A D, ob maximam Solis ab Iride
diſtantiam inſenſibiliter differre; & ideò ſupponi poſſunt æquidiſtantes,
quare angulus A B C, qui æqualis eſt alterno B C D, ſumi poteſt abſque vllo
errore pro ſemirecto.
hic autem angulus A B C, dicitur angulus reflexionis
Iridis, ſub tali enim reflexione lumen Solis occurrens nubi in B, reflectitur
ad oculum C.
Quintò, ſequitur ex prædictis arcum videri ſemper ſub ſtato, ac determi­
nato reflexionis angulo, ſcilicet ſub ſemirecto, neque poſſe per alium videri.
quod etiam probari poteſt ex Ariſt. quia nimirum videmus arcum apparere
conſimiliter in ambitu circulari, ergò neceſſariò apparebit vbique in toto il­
lo ambitu per conſimilem reflexionem, ſiue per æquales reflexionis angulos,
pro quibus omnibus vnus cernitur in figura angulus A B C.
Sextò, ad Iridis viſionem, præter ea, requiri aeris rorantis multiplica­
tionem; ſicuti enim nebulam videre nequimus, niſi aer exhalatione illa in­
fectus multus ſit ante oculum noſtrum: ſic etiam exiſtimo ad Iridis appari­
tionem, opus eſſe plurima nube roreſcente, vt ex multiplicatione guttula­
rum, quarum aliæ poſt alias ſint, totus tandem Iris appareat.
quia paucæ
guttulæ, etiam ſi quælibet illarum aliquid Iridis efficeret, ob paruitatem
tamen illarum, nulla arcus figura ſpectaretur.
Quod ſi ante oculum pluri­
mæ ſint in toto aere aliæ poſt alias, tunc ſe mutuò iuuantes, obiectum ſatis
ſenſibile, quod Iris eſt, efficere poſſunt.
Adde, quod etiam ex tali guttula­
rum multiplicatione, aer opacatur, quæ opacatio plurimum iuuat ad Iri­
dem ſpectandam.
Septimò, Iridis rotundationis cauſam ex præmiſſis conſtare potiſſimum
ex duabus.
primò, ex angulo reflexionis determinato, qui videlicet ſit ferè
ſemirectus.
ſecundò, ex paribus diſtantijs C D, D B, huiuſmodi enim plures
anguli, qui ad Iridem ſunt neceſſarij (debent enim ſingulæ Iridis partes ſub
huiuſmodi angulo repreſentari) non poſſunt aliter quàm in gyrum conſtitui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index