Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ad boream ferrum dirigit, vel ad auſtrum.
Relinquere etiam aliquas dubitationes po­
ſteris licet.
Nunc ad ferrugineum magnetem
oratio ipſa retrahatur.
Naſcitur in Hiſpania
& Ilua etiam inſula, quæ inter Cyrnum ſeu
Corſicam, atque Italiam iacet.
Elba nunc
dicitur, pluribúſque aliis regionibus: ſed
propinquioribus adduximus, vt manifeſti
erroris arguantur, qui ob regiones ipſas, in
quibus oritur ferrum, dirigi putant: neque
enim regiones ipſæ vbi oritur hic lapis, re­
ſpiciunt oras eas, quas ferrum magnete illi­
tum, neque vna eſt tantùm regio, quæ illum
ferat.
Eſt & ſubſtantia ferro ac pondere ſi­
milis, vt maſculus quaſi dicatur.
Porrò in
his, quæ ſenſu prædita ſunt, maſculus ad fœ­
minam mouetur: ſenſu enim trahitur.
In his
quæ ſenſu carent, fœmina à maſculo trahi­
tur.
Ob id igitur ferrum à magnete trahitur
ac rapitur: mutuò tamen (vt dixi) feruntur
alterum ad alterum.
Sed cur nullum aliud
metallum à lapide vllo alio trahitur?
quo­
niam nullum metallum adeò frigidum eſt,
quemadmodum ferrum, neque forſan om­
ninò eſſe non poteſt, vt metalla alia ab aliis
trahantur lapidibus.
Viribus celebrantur,
ſarcophagus, calamochus, halcyonium, pu­

mex, ſmiris, tripolis.
Sarcophagus quaſi car­
nes edens, leuis, candidus, ſubcinereus, fria­
bilis, in cuius ſuperficie ſumma velut ferina
quædem leuis reſidet, in imo autem at­
que intus vt venæ luteæ.
Ex hoc antiqui ſe­
pulchra faciebant, quòd in quadraginta
diebus corpora ipſa præter dentes abſume­
rentur.
Sarcophagus.
Eadem verò ratione calx viua in cryptas
concameratas iniecta, ſuperfuſa aqua, ſi in
ea cadauera ſepeliantur, exedi ſolent, tum
verò à cadmia cum terra mixta: immodicè
enim omne tenue atque ſiccum, & quod vre­
re poteſt, abſumit, non ſolùm carnes mor­
tuorum, ſed etiam oſſa: atque non ſolum mor­

tuorum, ſed etiam viuentium: vnde fit eſcha­
roticum abſque dolore, facilè quod autem
pertundit in horis 24. Si ſana eſt cutis, ipſum
ſolum corio circumdatum imponitur: ſin au­
tem ſanies, vt in ſuppurationibus ſubeſt, lo­
cus aceto acerrimo lauatur.
Conſtat medi­
camentum è tenore ſapone, & calce viua
tenuiſſimè miſtis, adeò vt in vnguenti mol­
lis formam tranſeat.
Eſcharoticum
ſine dolore.
Ergo eadem ratione ſarcophagus confert,
ſi quid aliud doloribus podagricorum, hu­

mores extenuando.
Sed & acetum verum
quantò acrius, eò magis vt dolore, ita & ſen­
ſu priuat: nam euocant hæc quod intus eſt,
& attenuat, & diſſoluit: ideò ſtrenuè ſiccat.

Calamochus ſeu adarces, harundinum ſpu­
ma, in humidis ac paluſtribus locis circa ha­
rundines, & cremia naſcitur, in ſiccitati­
bus ſapore ſubſalſo, viribus ſarcophago
non abſimilis.
Colos alij lapidis, fora­
minibus plenus, calidiſſimus eſt, & acer­
rimus.
Podagricorum
doloribus.
Calamochus.
Halcyo­
nium.
Huic ſimile viribus, & forma ferè quod
vocatur halcyonium, id eſt, maris ſpuma: &
eſt copioſum, at in vſu.
Videtur autem à ni­
do auium deductum nomen, de quo dicemus
inferius.
Sed non ſolùm nidum verùm maris
recrementum quoddam vile hoc nomine
appellamus: & vt in vniuerſum dicam, Hal­
cyonium homonymum eſt.
Pumicem conſtat eſſe genus lapidis mol­
lioris, igne ſulphureo exuſti, ac per auras de­
lati.
Prohibere dicitur muſtum ne ferueat,
& præſumptum ebrietatem, ſed non abſque
iactura vehementi.
Pumex.
Smiris è genere eſt lapidum Oſtracoſo­

rum: atterit ænea rota, gemmas pleraſque, &
dentes mundat fricando.
Porrò lapide, &
fragmentis Obſidianæ cælabant gemmas
Romani.
Quòd ſi non ſit Smiris Potus lapis,
ignotum illis eum fuiſſe neceſſe eſt.
Te­
nuium partium ac denſarum, ſolidæque ſub­
ſtantiæ eſt Smiris, adeò vt ferrum poliat &
exacuat: nitorémque illi, & chalybi addit.
Nitor enim fit deraſa ſuperficie, donec
æqualis ac denſa reddatur.
Quamobrem
quædam nitent, quædam non.
Nitent quæ­
cunque dura, ac vt magis, & denſa.
Itaque
lapilli pretioſi magis metallis, & metalla li­
gnis.
Et inter lapides adamas, quòd ſit duriſ­
ſimus: inter metalla aurum, quòd ſit denſiſ­
ſimum: inter ligna ebenus, inter oſſa ebur,
inter cornua buffali, eiſdem rationibus, &
quæcunque his erunt denſiora ac duriora,
magis ſplendebunt.
Additur ergo ſplendor
polita ſuperficie, auróque ilito, quod aurum
quantumuis tenue ſit, ſit ſemper denſiſſi­
mum.
Quæ verò expoliunt, dura omnia at­
que æqualia ſunt: quod verò æquale eſt,
idem tenue, vel ex tenuibus.
Quamobrem
exactiùs expolit ſmiride tripolis: hæc gleba

ferruginea eſt croceo proximior, aut ſi vis
tener lapis: non ob duritiem, ſed ob tenui­
tatem ſubſtantiæ.
Multa autem videntur in
his molliora, cùm dura ſint.
Quædam ex
mollibus dura conſtant tenaci glutino, vt ſi­
lex: alia ex duris mollia, vt tripolis.
Smiris.
Tripolis.
Fit & tartarum ex vini fæce, quod in de­

tergendo compar non habet: ob id ſordida,
& duris nata locis, & carnis excreſcentia
purgat, ac viuam carnem oſtendit.
Tartarum.
Gypſum terra candida, tenax, leuis, fin­

gendis operibus idonea, glutinans vlcera, &
illius flos à pluribus talchum vocatur.
Sunt

qui talchum lapidem alium a ſpeculari eſſe
velint.
Quicquid ſit talchum, eſt ſimile vitro
ſquamoſum, & perſpicuum, ac quaſi ſpecu­
lare.
Epotum talchum vnius auellanæ pon­
dere, difficultati inteſtinorum mirum in
modum prodeſt.
Gypſum.
Talchum.
Ex eodem genere lapis eſſe videtur cru­
ſtaceus, coloris nigri, aureis diſtinctus vęnis,
ex quo tabulæ fiunt, quæ ex Norimberga
deferuntur.
Forma lapides inſignes ſunt abſ­
que numero.
Cauſa varietatis ea, quæ in
herbis atque arboribus dicetur.
Trochites ſtriatus in plano: & in plani

medio punctus eſt, ex quo diriguntur ſtriæ:
ſed planum illud leui tympano circumanbi­
tur.
In aceto poſitus non ſecùs ac Aſtroites
mouetur ſpontè.
Entrochos verò ex multis
Trochitis componitur: éſtque vis eius qua­
lis partium ex quibus conſtat.
Trochites.
Pentacrinos quinque lilia refert, ſtria­

tus lapis.
Pentacrines.
Encrinos è pluribus conſtat Pentachrinis,

ruber lapis, nigro adnaſcens.
Sic Belenites
forma eſt ſagittæ, rimam habens intùs

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index