<s id="id.1.2.3.05.07">Horum enim neutrum accideret: cum enim, ex eorum etiam sententia, caeli circumvolutio circa mundi centrum fiat, addita stella aut aliud grave pondus superadditum nec iuvabit nec retardabit motum; cum tale pondus, in tali circulatione, nec acquirat nec amittat de accessu aut recessu a centro, ad quod sua gravitate </s>
<s id="id.1.2.3.05.08">Decipiuntur, ergo, talia dicentes, in hoc: quod, primo, statuunt, vim motricis intelligentiae esse ita resistentiae caeli proportionatam, ut ipsum hac, qua nunc movet, celeritate movere possit, nec maiori; quod si, additione alicuius stellae, augeatur caeli resistentia, tunc, inquiunt, caeli motus ab eadem vi motrice segnior </s>
<s id="id.1.2.3.05.09">Ducuntur autem,
<lb ed="Favaro" n="10"/>
meo iudicio, ad hoc ita credendum, quia vident apud nos ut qui magnam rotam movet, si ex altera parte magnum superaddatur pondus, tunc magis laborabit, aut motus tardior evadet: non autem animadvertunt, causam talis effectus esse </s>