Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 habrotonique graves et tristia centaurea,
quorum unum quidvis leviter si forte duobus
quin potius noscas rerum simulacra vagari
multa modis multis nulla vi cassaque sensu ?

(Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur
nec speciem mutare suam liquentia cessant
et cuiusque modi formarum vertere in oras;
ut nubes facile interdum concrescere in alto
cernimus et mundi speciem violare serenam
aera mulcentes motu.
nam saepe Gigantum
ora volare videntur et umbram ducere late,
interdum magni montes avolsaque saxa
montibus anteire et solem succedere praeter,
inde alios trahere atque inducere belua nimbos.)
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
...
semper enim summum quicquid de rebus abundat
quod iaculentur.
et hoc alias cum pervenit in res,
transit, ut in primis vitrum .
sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
scinditur ut nullum simulacrum reddere possit.

at cum splendida quae constant opposta fuerunt
densaque, ut in primis speculum est, nil accidit horum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index