Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (120) of 760 > >|
126120PHYSICORVM ARIST. tus, quo è contrario in contrariũ pergitur, cõtrarius eſt ei,
quo
è contrario ad cõtrarium itur:
ut hiſce, quo ex ſanitate
in
morbum itur:
ei, quo ſanitas è morbo acquiritur. Patet
autẽ
&
ex inductione, qui contrarij eſſe uidetur: ægrotare
enim
ipſi ſanari, &
dicere ipſi decipi, per ſeipſum con-
traria
uidẽ tur, ex contrarijs enim in cõtraria fiunt:
ut enim
ſcientiã
per ſe quiſpiam &
per alium conſequi poteſt, ſic
&
deceptionem. Latio etiam, qua ſupera loca petuntur, ei
contraria
eſt lationi, qua ad inſera loca itur:
hæc enim in
longitudine
contraria ſunt.
Et ea, qua itur ad dextra, ei qua
ſinistra
petuntur:
hæc enim latitudine contraria ſunt, Et ea
qua
pergitur ad ea, quæ ſunt antè, ei qua itur ad ea, quæ
ſunt
pòſt:
hæc enim in profunditate contraria ſunt. Is autẽ
qui
ſolùm ad contrarium eſt, non motus, ſed mutatio eſt, V e
lut
album fieri, non ex aliquo.
Quibus etiam non eſt con-
trariũ
, ea mutatio quæ eſt ex ipſo, ei mutationi cõtraria eſt,
quæ
eſt ad ipſum.
Quapropter generatio corruptioni con
traria
eſt, abiectoq́;
acceptioni: autem mutationes, non
motus
ſunt.
Hiuerò motus, quibus ad medium itur, in qui-
bus
contrariorũ eſt medium, in contrarijs quodãmodo ſunt
ponẽdi
:
motus enim ad utrum extremorũ eatur, medio ipſo
utitur
, ut extremo:
uelut è fuſco quidem itur in album, tan-
quam
è nigro:
è nigro uerò in fuſcum tanquam in album:
medium enim ad utrunq; extremorum, contrarij rationem
quodammodo
ſubit, ut &
prius dictum eſt. Motus igitur
hoc
pacto motui contrarius eſt, hiſce quo è cõtrario in con
trarium
pergitur, ei quo è contrario in contrarium itur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index