Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1ad boream ferrum dirigit, vel ad auſtrum.
Relinquere etiam aliquas dubitationes po­
ſteris
licet.
Nunc ad ferrugineum magnetem
oratio
ipſa retrahatur.
Naſcitur in Hiſpania
& Ilua etiam inſula, quæ inter Cyrnum ſeu
Corſicam
, atque Italiam iacet.
Elba nunc
dicitur
, pluribúſque aliis regionibus: ſed
propinquioribus
adduximus, vt manifeſti
erroris
arguantur, qui ob regiones ipſas, in
quibus
oritur ferrum, dirigi putant: neque
enim
regiones ipſæ vbi oritur hic lapis, re­
ſpiciunt
oras eas, quas ferrum magnete illi­
tum
, neque vna eſt tantùm regio, quæ illum
ferat
.
Eſt & ſubſtantia ferro ac pondere ſi­
milis
, vt maſculus quaſi dicatur.
Porrò in
his
, quæ ſenſu prædita ſunt, maſculus ad fœ­
minam
mouetur: ſenſu enim trahitur.
In his
quæ
ſenſu carent, fœmina à maſculo trahi­
tur
.
Ob id igitur ferrum à magnete trahitur
ac
rapitur: mutuò tamen (vt dixi) feruntur
alterum
ad alterum.
Sed cur nullum aliud
metallum
à lapide vllo alio trahitur?
quo­
niam
nullum metallum adeò frigidum eſt,
quemadmodum
ferrum, neque forſan om­
ninò
eſſe non poteſt, vt metalla alia ab aliis
trahantur
lapidibus.
Viribus celebrantur,
ſarcophagus
, calamochus, halcyonium, pu­

mex
, ſmiris, tripolis.
Sarcophagus quaſi car­
nes
edens, leuis, candidus, ſubcinereus, fria­
bilis
, in cuius ſuperficie ſumma velut ferina
quædem
leuis reſidet, in imo autem at­
que
intus vt venæ luteæ.
Ex hoc antiqui ſe­
pulchra
faciebant, quòd in quadraginta
diebus
corpora ipſa præter dentes abſume­
rentur
.
Calamochus.
Halcyo­
nium
.
Smiris.
Talchum.
Trochites.
Pentacrines.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index