Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
151 424
152 425
153 426
154 427
155 428
156 429
157 430
158 431
159 432
160 433
161 434
162 435
163 436
164 437
165 438
166 439
167 440
168 441
169 442
170 443
171 444
172 445
173 446
174 447
175 448
176 449
177 450
178
179
180
< >
page |< < (402) of 568 > >|
126402CHRISTIANI HUGENII hinc manifeſtum eſt. Etenim quadratum A H majus eſt
quadratis A X &
X H, quum ſit angulus A X H obtuſus.
Sed idem quadratum A H æquale ponitur quadratis A B ſeu
H X &
G. Itaque quadratum G ſeu A E majus eſt quadrato
A X.
Unde apparet interſectionem E accidere inter puncta
H &
X.
Producatur B D & ponatur ipſi æqualis D R. & ſit R K
parallela D A vel B C, eique occurrant productæ F A,
B A, H E, in punctis M, Q, K:
& jungatur R A, &
producatur ad P.
Quoniam igitur D R æqualis eſt D B, & R Q K paral-
lela D A, erit &
M A æqualis A N, & Q A æqualis A B;
angulus autem B A R rectus, quum ſit in ſemicirculo,
nam tres hæ æquales ſunt D B, D A, D R.
Parallelæ au-
tem ſunt B Q, H E K, ergo &
anguli ad P recti, & erit
H P æqualis P K.
Eſt itaque quadratum A H æquale qua-
drato A E unà cum rectangulo H E K .
Sed idem 1112.2 Elem. tum A H æquale eſt etiam quadratis ex G ſeu A E, & ex
A B.
Itaque quadr. A B æquale erit rectangulo K E H.
Ac propterea K E ad A B ut A B ad E H. Verum ut K E
ad A B ſeu Q A ita eſt E M ad M A:
& ut A B ad E H
ita A F ad F E.
Igitur E M ad M A ut A F ad F E: Et
proinde E A ad A M ut E A ad E F.
Æqualis eſt igi-
tur E F ipſi A M;
quare & ipſi A N. Ideoque & F N
ipſi A E, hoc eſt, datæ G.
Quod erat demonſtrandum.
Sit denuo datus rhomdus A D B C, cujus producta la-
22TAB. XLII.
Fig. 4.
tera B D, B C;
& data ſit linea G. Oportet ducere re-
ctam N F tranſeuntem per angulum A, quæque æqualis ſit
ipſi G.
Ducatur diameter B A, eique ad angulos rectos R A L.
Si igitur G minor detur quam R L, problema conſtrui ne-
quit, uti ſupra quoque dictum fuit.
Si vero æqualis, jam fa-
ctum eſt quod quærebatur.
Sit igitur G major quam R L.
Erit in ſchemate adjecto, ſicut propoſitum eſt, conſtru-
ctio &
demonſtratio eadem quæ in caſu præcedenti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index