Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
31
31 (XIX)
32
32 (XX)
33
33 (XXI)
34
34 (XXII)
35
35 (XXIII)
36
36 (XXIV)
37
37 (XXV)
38
38 (XXVI)
39
39 (XXVII)
40
40 (XXVIII)
< >
page |< < (74) of 389 > >|
12674THEORIÆ te & Principiis Corporum, numeros tres incipiendo a 14, ubi
11primas habitas te,
effe per tactum.
fic:
“ utcunque demus, quod ego omnino non cenſeo, aliquas
eſſe innatas ideas, &
non per ſenſus acquiſitas; illud procul
dubio arbitror omnino certum, ideam corporis, materiæ,
rei corporeæ, rei materialis, nos hauſiſſe ex ſenſibus.
Por-
ro ideæ primæ omnium, quas circa corpora acquiſivimus
per ſenſus, fuerunt omnino eæ, quas in nobis tactus excita-
vit, &
eaſdem omnium frequentiſſimas hauſimus. Multa
profecto in ipſo materno utero ſe tactui perpetuo offerbant,
antequam ullam fortaſſe ſaporum, aut odorum, aut ſono-
rum, aut colorum ideam habere poſſemus per alios ſenſus,
quarum ipſarum, ubi eas primum habere cœpimus, multo
minor ſub initium frequentia fuit.
Ideæ autem, quas per
tactum habuimus, ortæ ſunt ex phænomenis hujuſmodi.
Experiebamur palpando, vel temere impingendo reſiſtentiam
vel a noſtris, vel a maternis membris ortam, quæ cum
nullam interruptionem per aliquod ſenſibile intervallum ſen-
ſui objiceret, obtulit nobis ideam impenetrabilitatis, &
ex-
tenſionis continuæ:
cumque deinde ceffaret in eadem dire-
ctione alicubi reſiſtentia, &
ſecundum aliam directionem ex-
erceretur;
terminos ejuſdem quantitatis concepimus, & fi-
guræ ideam hauſimus.
22Quæ fuerint
tum conſideran-
da: infantia ad
eas reflexiones
inepta: in quo
ea ſita ſit.
162. Porro oriebantur hæc phænomena a corporibus e
materia jam efformatis, non a ſingulis materiæ particulis, e
quibus ipſa corpora componebantur.
Conſiderandum dili-
genter erat, num extenſio ejuſmodi effet ipſius corporis,
non ſpatii cujuſdam, per quod particulæ corpus efforman-
tes diffunderentur:
num eæ particulæ ipſæ iiſdem proprie-
tatibus effent præditæ:
num reſiſtentia exerceretur in ipſo
contactu, an in minimis diſtantiis ſub ſenſus non cadenti-
bus vis aliqua impedimento eſſet, quæ id ageret, &
reſi-
ſtentia ante ipſum etiam contactum ſentiretur:
num ejuſ-
modi proprietates eſſent intrinſecæ ipſi materiæ, ex qua
corpora componuntur, &
neceffariæ; an caſu tantum ali-
quo haberentur, &
ab extrinſeco aliquo determinante. Hæc,
&
alia ſane multa conſiderare diligentius oportuiffet: ſed
erat id quidem tempus maxime caliginoſum, &
obſcurum, ac
reflexionibus minus obviis minime aptum.
Præter organo-
rum debilitatem, occupabat animum rerum novitas, phæ-
nomenorum paucitas, &
nullus, aut certe fatis tenuis uſus
in phænomenis ipſis inter ſe comparandis, &
ad certas claſ-
ſes revocandis, ex quibus in eorum leges, &
caufas li-
ceret inquirere, &
ſyſtema quoddam efformare, quo de
rebus extra nos poſitis poſſemus ferre judicium.
Nam in
hac ipſa phænomenorum inopia, in hac efformandi ſyſte-
matis difficultate, in hoc exiguo reſlexionum uſu, magis
etiam, quam in organorum imbecillitate, arbitror, ſitam
eſſe infantiam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index